{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1506.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1506.5-8","ref":"1506.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1506.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1506.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1506.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Denique cùm speciei eiusdem sit mas & foemina, uires habent rationis eiusdem. Vtrinque igitur efficaces ad formam eiusdem rationis, & si non pari, simili saltem ratione perficiendam. Sed haec ad leges minimè perti nent. Tangit insuper quaestionem de atra bile non paruam, cuius uitio infan es formidolosi sunt, difficilesque & queruli. De hoc ipso humore, eiusque cura, in libro de Curanda li teratorum ualetudine, diximus diligentius. Quantum uerò ad praesens pertinet institutum, humorem in pueris melancholicum non ex constitutione esse scito, quae quidem sanguinea est, maximeque aerea: sed ex reliquijs quibusdam materni menstruique sanguinis in puero putrefactis, & adustione quadam in atram bilem deinde conuersis. Accedit ad pueriles formidines in causa, rerum nouitas, quae quidem facit, ut & auditae uoces quasi tonitrus, & uisae formae, quasi laruae & fulgura terreant. Ratio interea, quoniam nondum expergefacta, imagines à rebus ipsis nequaquam discernit: animam relinquit imaginationi pro arbitrio concitandam. Ex hac ipsa formidine perpetuò dolent, quaerunturque infantes. Praesertim cum facillimè & à tractantibus offendantur, & laedantur ab aere, & ab agnitione natuiae plurimùm in exordio laborantis agitentur ipsi, atque uexentur. Quamobrem motu quodam fermè perpetuo atque numeroso in curandis infantibus adolescentibusque uti iubet. Primò quidem, quia motu geniti seruantur & motu. Secundò, quia eiusmodi motione uitae moderata immoderatae agitationi tum intrinsecus à natura, tum extrinsecus ab aere factae resistimus. Tertiò, quoniam motus calorem excitat naturalem, corpusque totum aequè uiuificat. Quarto, nutrimentum concoquit, digeritque per membra. Quintò, superuacua excrementa secernit. Sextò, obstrusa aperit, & adaequat humores. Septimò, conducit ad augmentum. Octauo, membra apta simul reddit, & solida. Non sodim uerò moderatione quadam aequalitatis, uerùm etiam numeri cuiusdam proportione, motum nobis oportet congruere. De musicae quidem potentia, multa in multis epistolis asseruimus. Nunc uero satis sit intelligere, si per ipsam saepe in contraria, scilicet tum ad uoluptatem, tum ad dolorem distrahitur animus, nimium posse ab utroque ad habitum quendam utriusque medium saepe reduci.","prev":{"citation":"Opera omnia 1506.1-4","label":"1506.1 to 1506.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1506.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1506.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1507.1-4","label":"1507.1 to 1507.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1507.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1507.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}