{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1509.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1509.1-4","ref":"1509.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1509.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1509.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1509.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Platonem uerò ipsum existimare uerissimam pietatem, praecipuè in unius Dei cultu sitam esse, probauimus aliâs, & per superiora eius uerba in praesentia confirmamus. Nam etsi in plurali numero saepe ait deos colendos esse, concludit tandem numero singulari, & singulari cultu Deum ipsum esse omni beato studio dignum. Praeterea in antecedentibus iudices creaturus congregauit magistratus omnes in templo, & in ipso animi principio: principium uerò ab aestiuo fecit solstitio. Neque te turbet, quòd in calendis proximè solstitium sequentibus: id enim certioris apud populum principij gratia dictum puta: uerum autem initium apud eum in ipso propriè solstitio fieri. Quod quidem allegoricè sic exponatur, ut quando Solis lumen, id est, Dei lumen rectius uberiusque à nobis accipitur, tunc reuera sit principium uiuendi, & cogitandi, atque iudicandi, & huius unius gratia cuncti simul in uno templo, id est, una religione colant, quic quid colant. Lumen uerò Solis in libris de Republ. inquit, unius omnium patris imaginem esse, & quasi simulachrum eius in mundano hoc templo à patre omnium collocatum. Quid plura? Vnum Deum in primis adorandum, cuius gratia caetera numina sint colenda, alibi saepe docet, atque in epistola ad Dionysium, rursusque ad Hermiam: & in Parmenide, qui totus agit de uno: & in Timaeo, qui omnia producit ab uno: & in Philebo, qui omnia metitur uno: & in Epinomide, qui omnia reducit ad unum, manifestè demonstrat In dialogum septimum, de Legibus, epitome VAE modò de proprio singularique unius Dei cultu ex multis Platonis nostri testimonijs asseruimus, possumus praeterea per Phaedrum, Gordiam, Pro tagoram, Politicum, Critiam quartum legum absque controuersia confirmare. In his enim uniuersam deorum, ut ita dixerim, synagogam, unico subdit regi, prout uult singulis imperanti, aliaque alijs officia iustè dispertienti: & humana per illos ordine dispensanti: non quasi absente hinc illo, sed ut apparet in quarto Legum, potius ita uolente. lubet itaque Plato primum quidem Deum propter se adorari. Sequentes uerò, qui particeps eius dij quoque dicuntur, amari tanquam illi similiores. Honorari etiam ut uicarios, imò & aduocari quasi conciliatores: audiri etiam ut diuinae mentis interpretes. Exaudiri denique seu maiestatis diuinae praecones.","prev":{"citation":"Opera omnia 1508.9","label":"1508.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1508.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1508.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1509.5-7","label":"1509.5 to 1509.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1509.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1509.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}