{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1509.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1509.5-7","ref":"1509.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1509.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1509.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1509.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Iubet & templa condi in urbe, & urbem ipsam, quasi aedem sacram in partes distribuit duodecim. Quemadmodum & Deus templum sibijpse construxit, mundum duodecim sphaerarum choris ornatum: sacerdotibus quoque munitum: id est, spiritibus praeditis ratione, Deum ubique laudantibus. Diuinum uerò id templum Plato pro uiribus imitans, & multos in suis templis admittit deos, quemadmodum Deus ipse multos admittit in suo: & uaria disponit simulacra: sicut & Deus stellas locauit in coelo, quasi suorum status angelorum. Praeterea inter mul tas multorum aras altare primum consecrat primò, quemadmodum stellas inter peculiarem sibi statuam Deus eligit Solem, ut in Republ. Plato inquit, de quo fortè dictum uideri possit: In Sole posuit tabernaculum suum. De sacrificijs autem statuisque diligentius alibii pertractabitur: uerùm ut in praesentia summatim dicam primum Deum utpotè materiae, aut similis naturae nihil habentem, unica uult mente coli. Sequentibus uerò numinibus hostias & sacrificia, qua ratione lex patria iubet, adhiberi permittit. Hinc Theologi gentium in numinum coelestium igneorumque sacris, figuras, & lumina, multáque ad uisum spectantia inserebant. In sacris autem aëreorum, musicos quoque concentus, & odores, uaporesque addebant. At in sacrificijs aqueorum, atque terrestrium, ijs insuper, quae ad gustum & soliditatem attinet, utebantur. Quamobrem nemini mirum uideri debet, Platonem Philosophum adeò grauem leges suas, omnes quidem, praecipuè uerò sacras, non nisi consultis oraculis promulgare. Principiò uidebatur temporibus in dulgendum: necessarium quidem erat humana diuino quodam consilio & authoritate Ili firmare. Impossibile uerò ea tempestate eos homines ita natos, & ita educatos, ratione ulla à consuetis alienissima in diuina reuerentia conseruare. Deinde Plato prudentissimus iudicabat, & si possent impuri spiritus homines per oracula fallere, saepe tamen ab stractas ob diuinam reuerentiam à corpore mentes, quasi iam puras à puris subito numinibus corripi: & quemadmodum ligna, quae casu exiccauit uentus, saepe mox natuta ignis accendit, similiter posse animos ex religioso quodam ritu, quamuis apud sapientes minus probato, perfunctos occultis modis meliori numine corripi: ut qui nescientes quomodo in mentem ipsam seorsum à sensibus ascenderunt, ex alto iam foeliciter accendantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1509.1-4","label":"1509.1 to 1509.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1509.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1509.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1510.1-4","label":"1510.1 to 1510.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1510.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1510.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}