{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1514.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1514.5-7","ref":"1514.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1514.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1514.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1514.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Nullum enim conuenientius humanorum delictorum esse purgatorium iudicabant, quàm in corporibus humanis eadem animas quandoque pati quae fecerint. Qua quidem ratione Plotinus Aegyptius in libris de Prouidentia utitur ad absoluenda dubia aduersus prouidentiam iustitiamque diuinam quotidie insurgentia. Inquit enim, Quae à diuina prouidentiam in praesenti uita non rependuntur, in altera, & quidem humana, pari prorsus ratione rependi. Rependi insuper in brutis: in quibus saepe anima quondam hominis, fiat anima bruti. Sed in ultima hac sententia solus extitisse uidetur. Caeteris enim Platonicis displicet, animam hominis propriam, aliquando fieri bruti propriam. Consentiunt tamen uicissim in homines alios transmigrare: quod quidem etsi Plato non habet certum, habet tamen ualde probabile. Quòd uerò migret in bestias, saepe quidem recenset, sed dedita opera adeò praeter solitam grauitatem ridiculè narrat, ut planè demon. stret, negandam quidem esse rem ipsam: allegoriam uerò quaerendam, scilicet ut transire in brutum duobus modis accipias. Primò quidem in effectum, imaginationem, habitumque bruto conuenientem. Deinde in habitationem consuetudinemque inter feras ad tempus supplicij gratia. Consuetudinem namque affectionemque brutam: esse poenam duntaxat antiqui putant: regressum uerò in hominem, ubi paria & similia subean tur, non solum supplicium esse, sed purgatorium. Post haec in mentionem de legis necessitate incidens opportunè, asserit necessariam humano generi esse legem. Nam absque legibus nihilo ab atrocissimis feris disceptaturum. Huiusque causam afferens, nullius hominis ingenium ita natura institutum inquit, ut omnia quae ad publicum bonum necessariò cognoscenda sunt, cognoscat sufficienter: ac si forte nouit, ut optimum id quod nouis nouit agere, possit semper, & uelit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1514.1-4","label":"1514.1 to 1514.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1514.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1514.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1515.1-4","label":"1515.1 to 1515.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1515.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1515.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}