{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1516.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1516.1-4","ref":"1516.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1516.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1516.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1516.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Denique hac doctrina ueluti quodam legis exordio ab omni diuinorum contemptu dehortabitur omnes, & cohortabitur ad pietatem. Praeterea legum minis flagellisque perterrebit impios, atque torquebit. Principio deos esse, duobus communibus indicat argumentis: primum quidem ab uniuerso rerum genere: secundum uerò à specie hu nana deducitur. Primum igitur est eiusmodi: Com pertum habemus ordinem ubique à ratione procedere, & ordinem quidem nusqua & nunquam interruptum à ratione potenti: ordinem quoque commodissimum ab opti ma ratione. Quum igitur uniuersi tum dispositio, tum progressio ordinatissima sit, a semper ubique talis, neque id quidem absque mirifica quadam commoditate, necesse ess mundum ab optima potentissimaque ratione disponi, atque moueri. Et quum unum sit uni uersum, unum uerò ex diuersis non fiat, nisi ab uno, consequens est, unam esse summam eiusmodi rationem: esse praeterea rationes plures diuinas sub summa ratione diuina quemadmodum in uno mundano opere rationabiliter ordinato, multi sunt globi inter se specie & uirtute distincti: atque omnes rationabiliter ordinati: adeò ut mundi quodar modo multi, in amplissima uideantur mundi unius circunferentia contineri. Itaque similiter multi mundorum quasi angustiorum rectores deinceps dispositi, sub uno amplissimi mundi rectore comprehenduntur. Qui sanè quum non solùm ordinator sit, sed ipse. ut ita dixerim, immensus ordo: multò magis ordinatore gaudet, quam ordinato. Quocirca si multis in uniuerso ordinatis proculdubio delectatur, multis quoque oblectatur ordinate ribus. Quippe quum amplissimi regis excellentissima in hoc amplitudo consistat, ut non angustos tantum seruos, sed amplos quoque, & multos habeat infra se reges. Secundum uerò ad idem argumentum à specie humana deductum, est eiusmodi: Naturalis speciei cuiusque instinctus inanis esse non potest: naturale quoque speciei animalium perfectissimae iudicium omnino falsum esse non debet. Quum uerò humana species animalium perfectissima in omnibus ubique semper naturali instinctu, immutabilique iudicio ad reli gionem feratur, necesse est esse superos, qui religione colantur, superesse quoque corporibus animas, quod quidem religioni est potissimum fundamentum. Attende Platonis dictum, rationes de diuinis, & si interdum non nimis argutas, esse tamen ueras. Item occa siones duas ad impietatem, intemperantiam, scilicet corporearum uoluptatum concupi scentiam: rursusque ignorantiam ex absurdis Poëtarum Physicorumque opinionibus ortam. Poëtas in tribus circa deos errasse.","prev":{"citation":"Opera omnia 1515.5-8","label":"1515.5 to 1515.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1515.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1515.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1516.5-8","label":"1516.5 to 1516.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1516.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1516.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}