{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1517.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1517.5-9","ref":"1517.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1517.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1517.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1517.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Id autem ita esse, profitetur noua non dico sententia, sed ratione se probaturum. Sententia enim eiusmodi priscorum est ante Platonem Theologorum: argumentatio uerò qualis hic fiet à motu, Platonis est propria. Distinguit autem ipsum motionum genus in species decem: scilicet in Circuitum, Localem transitum, Condensationem, Rarefactionem, Augmentum, De crementum, Generationem, Corruptionem, Mutationem, siue alterationem in alio ab alio factam, & mutationem ex se, tum in se, tum in alio factam. Admiratur motum orbicularem, siquidem in eo stat centrum indiuisibile, mouentur reliqua. Item in sphaera longem profunda, quam plurimi circuli designantur, alij deinceps alijs ampliores. Atque id quod mirum est, eodem momento angustissimus circulus, & amplissimus, circuitum peragunt: adeò ut & huius tarditas in continuo corpore, & illius uelocitas sit pariter admiranda. Medij uerò & ad dimensionem, & ad motum secundum certas proportiones medio quoque modo se habent. Multa de his in expositionibus Theologiae tractauimus. Dicit autem & de illo, quod mutat locum, mutare centrum, id est, centrum loci, ad quod corporis mobilis circumferentia comparatur, nonnunquam uerò praeter id quod centrum mutat, ser uare etiam quodammodo idem centrum: quando scilicet non fixum, sed translatum loco, per aequalem quandam circumferentiam circumagitur. Praeterea ubi de generatione lo quitur, ait, principium, id est, naturam motricem atque seminariam: quando alteratione profi cit, per tres procedere gradus, id est, in longum, latum, atque profundum: item attingere usque ad quantitatem & qualitatem, formamque substantialem per effectus suos sensibus ma nifestam, rursus peruenire ad esse formale & uitale, atque sensuale. Putat autem in his mo tibus molem quidem corpoream moueri, sed non mouere: formas uerò corporeas & mouere moles, & moueri ab anima, animamque mouere quidem duo haec: sed ipsam non aliò, imò ex seipsa moueri: sed ita mouere, ut unâ cum rebus mutatis, ipse interim suo Ili quodam qodam pacto mutetur. Praestantiores ergo animabus diuinas angelicasque mentes existimat, quae inferiora moueant, ipsae interim minimè permutatae. Eminentius denique ipsum bonum mentibus esse iudicat: omnes enim boni gratia appetunt ueritatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1517.1-4","label":"1517.1 to 1517.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1517.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1517.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1518.1-4","label":"1518.1 to 1518.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1518.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1518.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}