{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 152.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 152.1-4","ref":"152.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/152.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/152.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/152.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"piterna sunt, in quib. umbrae sunt diuinorum, multò magis animae rationales animarum omnium praestantissimae sunt, in quib. sunt diuinorum imagines sempiternae. Prior enim in diuinis uita est quam splendor, quoniam splendor eorum est tum reflexio, tum effusio uitae. Quapropter inde prius manat in animam uitae immortalis ubertas, quàm diuinatum splendor imaginum. Secunda, quia si rationalis anima principium est formandi & con tinendi, neque formam suam, neque constantiam naturalem potest amittere. Nempe cum totum animale genus sit toto genere corporali praestantius, & in omnibus mundi membris sint aliqua corporalia sempiterna, probabile est ut in omnibus his sint animae sempiternae. Quis enim negauerit animarum genus caput habere perpetuum, in quo rationales animae sunt, postquam corporalis mundus membra quędam habet ubique perpetua? Ter tia, quia si anima conciliationis uniuersalis & uinculi fons est, distrahi & dissolui non po test. Si enim uniuersorum uinculum resoluatur, quid ulterius uincietur? Platonica haec mysteria ita deinceps Aurelij Augustini sententia confirmabimus. Si anima rationalis interiret corpore pereunte, necessariò mutaretur corpore permutato. Non mutatur autem à corpore. Ipsa enim motionis principium est. Ideò cum à corpore mutari uidetur, tunc ipsa & corpus mutat, & seipsam ducit ut iubet. Si anima mouet saepissimè corpus, immobi lis perseuerans, longe magis ex eo quòd sistit continetque corpus, seipsam sistit & continet. Quòd enim stat plurimùm in mouendo alio, stare potest semper in sistendo se & con tinendo. Quis autem nesciat quando corpus uel proprium, uel alienum mouetur ab animo, tàm motionem ipsam quam rem motam non habere sua omnia simul, sed labi prorsus afu turo in praesens atque praeteritum, in animo autem tunc esse simul propositum operis totius immobile, intentionem praesentis operis, memoriam praeteriti, expectationemque futuri? Illic intentio animi circa ea quae non sunt, est ipsa, dum tàm ea quae nondum sunt, quàm ea quę non sunt amplius, ipsa connectit in unum.","prev":{"citation":"Opera omnia 152-2","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/152-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/152-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 152.5-6","label":"152.5 to 152.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/152.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/152.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}