{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1522.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1522.1-4","ref":"1522.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1522.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1522.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1522.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Meminisse namque oportet in libro superiore fuisse dictum: quemadmodum certae quaedam naturae congrua loca, & conuenientes naturas asciscunt, sic animas, quum factae ex se tales fuerint, aut tales, consequenter pro similitudinis ipsius natura ad gradus, sedesque, & similes, & similium transmigrare: ut coelestes quidem factae coelestia, terrenae uerò terrena, aëreae autem aërea petant. Profectò quum alia nonnulla circa animas Plato affirmare non audeat, hucusque tamen & hic, & in libro de Scientia euidentissimè asserit, atque alibi saepe significat. Vnde & ait, cauendum esse pupillos laedere, ne parentum animae nobis iure succenseant. Idemque in nono, dum ageret de homicidijs, inquit, animas scilicet interfectoribus indignari. Huic illud simile, Marianorum animae Syllam sollicitabant, hinc & tragoediae furentem Orestem agunt. Animadu ertes post haec ubi de parentum cultu tractatur, honorandas quidem sacratas deorum statuas, non propter se, sed quia deos nobis significant, sed magis honorandos esse parentes, quasi ani mata deorum simulacra. Addit imprecationes parentum in filios exaudiri à Deo, neque quicquam accedere filijs pestilentius. Audies post multa iterum quod est ualde Platonicum. Poenis maligni uexantur, non quia fecerunt (nam quod factum est, infectum esse non potest, sed ne quid tale post hac fiat: & ut iniustitiam odio tam qui puniuntur, quàm qui puniri intelligunt, persequantur, aut saltem minus in simili uitio delinquatur. Prae terea iudicem legum latoris interpretem esse, iustitiaeque ministrum. Punit deinde susurrones, detractoresque, & qui in ira obiurgant, atque conuitiantur, & qui grauiores personas mordacibus iocis offendunt, & qui interiocandum acrius irascuntur. Audies maximè timendam esse diuinam uindictam, si quis in testimonijs iuramentisque mentitur. Audies denique in testimonio atque iureiurando, ueritatem ipsam per Themidem, louemque, Apollinem, esse firmandam. Per Themidem quidem significatur ius, fasque, & ciuile, & sacrum: & apud Deum, ut intelligat quisquis iurando testificandoque mentitur, contra ius, fasque humanum, diuinum contra homines, contra Deum grauiter se peccare. Per louem uerò, qui nutuomnia concutit, cognoscat: si peccauerit, diuinae potentiae ultionem se nequaquam euitaturum. Per Phoebum autem, ne confidat delicta delicta sua praesentia uel praeterita, eum latere posse, qui futura omnia uaticinio praesagit. In dialogum duodecimum de Legibus, epitome.","prev":{"citation":"Opera omnia 1521.8","label":"1521.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1521.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1521.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1522.5-6","label":"1522.5 to 1522.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1522.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1522.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}