{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1523.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1523.1-4","ref":"1523.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1523.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1523.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1523.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Primò quidem, ut Timaeus docet, omnes sphaerarum mundi rectores, siue ipsi sphaerarum mundi rectores, siue ipsi sphaerarum animi, siue daemones citra sphaeras, siue intellectus angelici ultra sphae ras sunt filij omnipotentis Dei, tanquam uoluntate ipsius beneficia procreari. Deinde in quolibet horum trium genere, inferiores superiorum filij ideò nuncupantur, quia à superioribus continuè radios formasque suscipientes, quodammodo inde formantur, & illis quasi patribus obsecundare uidentur. Homines similiter geniti dicuntur à superis, uel quoniam ab initio rerum è terrae uisceribus superorum fomento in lucem editi fuerint: uel quoniam nonnulli quotidie superorum inspiratione uehementer afflati, n ox ex humana solitaque affectione, in diuinum quendam uitae statum quasi renati diuinitus transferuntur. Quo quidem in gradu & pios Philosophos, & Philosophicos principes saepenumero collocat. Quòd autem statim in principio libri louem Mercuriumque legatis nuncijs quo praeponit, intelligendum est primò quidem, & per louem, Deum architectum mun di, & per Mercurium, omnem numerum angelorum: deinde per louem rursus planetam secundum imperatorum legumque significatorem, per Mercurium uerò planetam alium interpretationis expeditionisque omnis significatorem. Significatores dico planetas. Quoniam, ut testatur Timaeus, & Plotinus disputat, planetae coelestiaque omnia significant, utcunque possunt, & unicant: quae uel superi iam iam facturi sint, uel nos interdum quidem facturi, saepe uerò passuri. Detestatur mox Poëtas, qui sc elera hominum transferentes in superos, & contra diuinitatem impiè deliquerunt, & malo superorum exemplo hominibus grauiter nocuerunt. Praeterea furta, caeteraque facinora ex intentione peccantis, & habitu uel sanabili, uel insanabili, magis quàm ab affectu putat esse censenda. Praecipit inter militiae leges, quod & in omni uita omnium optimum arbitratur, ut nemo cognoscat quid sit sibi tantum uiuere, uel seorsum ab alijs quicquam agere, sed ad prudentis superiorisque nutum, & ad communem usum singuli singulas dirigant actiones. Docent iudices ne uel sponte, uel etiam coacti praeterius sententiam ferant.","prev":{"citation":"Opera omnia 1522.5-6","label":"1522.5 to 1522.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1522.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1522.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1523.5-8","label":"1523.5 to 1523.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1523.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1523.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}