{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1524.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1524.5-8","ref":"1524.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1524.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1524.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1524.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Calamitatem uerò iudicij, iudicialisque disceptationis ibi appellauit peritiam quandam causidicam, quae nulla iuris habita ratione, sed auaritiae ambitionisque studio omnem absque delectu causam accipit defendendam, quam ueluti reipublicae pestem prae caeteris detestatur. Post haec ubi fune ribus imponit leges, hominem ipsum praecipue uult substantiam ipsam animae rationalis haberi: corpus autem hominis huius simulacrum, & ut alibi nominat umbram. Quid nam homo in nobis sit, quid animal, ex Timaeo, & Alcibiade, & Plotino cognoscitur, quod quidem in Theologia latius disputamus. Vbi concludit hominem quidem esse animae rationalis substantiam, ultra rationem, habentem quoque sensum quendam intimum, impatibilem, & communem. Animal uerô compositum quiddam ex figurato corpore, atque ex quodam uitae uestigio impresso ab anima. In quo quidem uestigio impressus quoque sit sensus, secundus à sensu primo, iam per instrumenta uaria distributus atque patibilis. Id quidem nonnullis quoque Apostoli Pauli dictis maxime consonare uidetur: quando uero animam inquit ad alios deos abire, rationem suorum operum reddituram, alios deos nominat, mentes angelicas extra corpora, qui alij dicuntur dij, ul tra sphaerarum animas. Animae siquidem nostrae, his coniunctae corporibus, nimirum sub animarum superiorum regno ponuntur, separatae uerò ad separatorum iudicium transferuntur. Hactenus quidem leges condidit: sed frustrà constitui leges ait, nisi de legum salute stabilitateque cogitetur. Ergo ad harum stabilitatem coetum quendam magistratuum mirabilem excogitabit. Sed ante coetus eiusmodi creationem, de ui fatorum nonnihil attingit, utpotè qui intelligat ad operis tanti salutem humanam hominum pru dentiam non sufficere, si uis fatalis penitus aduersetur. In his profecto uidetur probare eos, qui in aedificandis urbibus, condendis legibus, creandis magistratibus, imò & plantandis hominibus aduersam nimis siderum dispositionem diligenter euitant. De fato quidem alibi multa, quibus & hîc consentanea hęc quàm opportunè tam breuiter addu cuntur. Fatum est immobilis quaedam in anima mundi rerum mobilium dispositio. Fati uero instiumentum est natura coelestis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1524.1-4","label":"1524.1 to 1524.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1524.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1524.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1524.9","label":"1524.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1524.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1524.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}