{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1525.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1525.1-4","ref":"1525.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1525.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1525.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1525.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"In materia quoque fati ideo tres parcas connumeramus, quoniam uis fatalis per instrumentum coeleste elementis infusa, agit in materiam, & formam atque compositum. Item in essentiam, & uirtutem, & actionem. Item in principium mediumque & finem. Quoniam uerò non solum agit in corpora, uerummetiam eatenus in animos, quatenus efficiuntur corporibus, uel utuntur: idcirco Plato hic ait, Parcas tùm corporum, tùm animorum, legumque prosperitatem posse seruare. Et quoniam mens natura sua utpote mentis diuinae prouidentia quandoque freta, uel fatum superat, uel fato foeliciter utitur: subiunxit ad ipsam uitae tàm publicę, quam priuatae salutem, coniungendum esse cum mente sensus, adeò ut sensum menti pareat & mini. stret. Similemque huic compulae quae ex mente, & uisu audituque componitur, procreat coetum quendam magistratuum in rep. stabilitati legum prospicientem, qui finem ipsum primo prospiciat reipub. deinde quae uiae potissimum perducant ad finem: studeatque omnino, ut singula in ciuitate, siue priuatim, siue publicè fiant, unà quadam ratione conducant ad unum: cuncta quidem ad uirtutem dirigens, uirtures uerò caeteras ad prudentiam: hanc denique ad sapientiam, quam sub nomine mentis significat. Cuius quidem ratione unà uirtutes omnes comprobandae censentur, quatenus uidelicet conducunt ad sapientiam, quàm etiam ea ratione probat, quod unius diuini boni sit particeps. Asserit exquisitissimam rerum considerationem esse, quae non solum multa, quatenus multa sunt conspicit, sed etiam, quae sit in cunctis natura unà communis. Item à quo principio hanc habuerint. Rursus ad quem finem unum per hanc conducere possint. Absque eiusmodi contemplatione, neminem posse uitam perfectè, uel priuatam, uel publicam gubernare. Cum hęc uerò speculatio ad philosophum, praesertim diuinum pertineat, non iniuria inter ciues in coetu illo electissimo congregatos, ad diuinos philosophos rerum summam iudicat referendam. Diuinos inquam rerum diuinarum inspectores atque cultores. Itaque eos qui ad diuina, uel inspicienda sunt hebetes, uel colenda sunt pigri, uel do cenda inepti: ab amplissimis reipub. muneribus procul arcet. Mox uerò probarad sirmam summae diuinitatis fidem duo esse potissimum necessaria.","prev":{"citation":"Opera omnia 1524.9","label":"1524.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1524.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1524.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1525.5-7","label":"1525.5 to 1525.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1525.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1525.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}