{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1527.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1527.5-8","ref":"1527.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1527.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1527.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1527.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Addit, quando ex congressu animae cum corpore, conficitur animal, unam quandan ibi formam in corpore resultare, id est, uitam corpoream in subiecto ex accessu uitae incorporeae procedentem. Ponit & duo rerum genera. Alterum quidem corporeum, incorporeum uero alterum. Et huic quidem actionem, illi uerò attribuit passionem. Huius item unam esse dicit formam, ob id potissimum, quod & simplex, & in ipsa semper forma substantiae permanet. Sed quod legitur. Non enim est aliud, & quae sequuntur: alibi ita legitur. Nam quod in alia transmutatur, non est incorporeum, & omninò coloris, expers praeter diuinissimum reuera animae genus. In ge nere uerò corporum quinque collocat corpora. Quae ideo uocat solida, quia & in profundum adacta discernuntur à planis, & in omni corpore, uel liquidissimo est aliquid solidi, tum per ipsam naturae propriae consistentiam, tum Platonicè per quandam terrenae naturae similitudinem ad coelum usque diffusam. Coelum quidem ex eo ignem nominat, quod propriam habet lucem, quae praecipua ignis est qualitas. Habet & perennem motum, qualem uidemus inigne: & instar ignis non patitur mixtionem, & quia nondum naturali depellitur loco, ideò non cogitur ascensu redire, sed reuoluitur. Et actu quidem lucet, uirtute uerò calet, omnino uerò diuersissimi generis est à nostro. Post coelestem ignem, alteram collocat ignis speciem, calentem iam magis quàm lucentem sub luna aetheris nomine nuncupatam. Cuius quidem uestigium quoddam est nosterignis, iam non solum calens, sed adurens: adurens inquam ob nimi am asperitatis terrenae permixtionem. Qui uerò tenui uiget materia lucet purius, caletque suauius: praesertim ubi à nullo coarctatus spatiatur in amplum. Huic subdit aerem, aquamque & terram. Putat autem quamlibet mundi sphaeram ex his quinque componi, ut perfectissima inter omnes sit, tam in substantia connexio, quàm in uirtute & actione communio. Verùm in qualibet sphaera unum esse praecipuum, ac pronatura sua reliqua insuper contineri. Sic & aether in terra terrenus est: & terra in aethere euadit aetherea, similiter & in coelo. Sed de his nonnihil in Theologia, nonnihil in Timaei commentarijs diligentiùs. Proinde animalia in coelo, aethere, KKK 2 aere, CIN.","prev":{"citation":"Opera omnia 1527.1-4","label":"1527.1 to 1527.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1527.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1527.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1528.1-4","label":"1528.1 to 1528.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}