{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1528.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1528.5-8","ref":"1528.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Praeterea ubi stellas ait, uel sempiternas esse, uel longaeuas, sufficienter Orphicam & fortè Mercurialem tangit opinionem: Mundum scilicet post multa secula in ignem resolutum iri. Nam & dissolubile esse tandem quod compositum, & ignem, uel maximum omnium atque potentissimum in se omnia tandem mirabiliter assumpturum. Mentem uerò diuinam operis huius artificem ex igne opus simile & simili fato facillimoque nutu reformaturam. Quam quidem sententiam Anaxagoras, Empedocles, Heraclitus, & Stoicorum plerique confirmauerint, fatentes Deum quidem omnino potentem posse opus suum semper in ordine simul tradito conseruare: at opus ipsum, quia & finitae naturae est, & intra se repugnans, non posse seruari: Deum uerò quod forma ioni de est, informatione rependere. Sed haec illi uiderint. Tu uerò notabis hic Platonem eos redarguere, qui coe lestia idcirco negant uiuere, quia semper eodem modo ferantur. Quod quidem non ab sentis uitae, sed praesentis sufficientiae atque sapientiae esse omnibus debuit argumentum. Memento pręterea animam à corpore adeò diuersam existimari, ut nihil sit utrisque con mune, id est, nulla communis materia. Item quia anima ex materia non dependet: rursus quia natura corporea, neque uera substantia, neque uera essentia iudicatur: appellat animas stellarum deos, eorum uerò corpora deorum simulachra. Proinde in dijs coelestibus louem nominat prouidentię munus: Iunonem uerò, uim animalem prouidentiae subditam. Ait & stellas singula acutè sentire, per sensum uidelicet à nostro longo diuersum. Describit quoque naturam dęmonum prudentia, sensu, memoria, motu potentem: inter deos hominesque mediam: intercessionis, interpretationisque gratia honorandam, cogitationes nostras cognoscentem, ex nostris uidelicet figuris & motibus & affectibus, diligentem bonos, malis infensam. Omnes hîc daemones uidetur bonos existimare, quod uidelicet doceat coli. Alibi uero nonnullos significat esse malos. Et aethereos quidem aereosque inuisibiles: Aqueos uero, quos nominat semideos, uideri ait nonnunquam & uix, uisu scilicet intimo potius, quàm externo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1528.1-4","label":"1528.1 to 1528.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1528.9","label":"MARSIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}