{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1529.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1529.1-4","ref":"1529.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1529.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1529.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1529.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Res enim diuinas, & quę sequuntur alibi legitur: Non enim prudentis est diuinorum alia quidem honorare, alia uero negligere. Narrat inter haec astronomica quaedam notissima. Laudat ad ingenij uirtutem temperatam aeris qua litatem. Deinde ubi ait motionem, ad bonum tendentem à bona anima proficisci, desinentem uerò in malum, contrario se modo habere: ne cogites alteram quidem mundi animam bonam esse, alteram uerò malam. sed ab ipsa mundi anima proficisci bona, quatenus mentis est particeps. Alioquin prouentura inde mala, id est ordine numerorum omnino carentia. Mala enim in superioribus nominauit, quae concordi numero & pulchritudine carent. Bona uero, quae consentientibus numeris coaptantur. Subdit mala, id est priuationem ordinis, uicta fuisse à bonis, id est, ab initio rerum ab ipsis diuinae mentis ideis. Item uinci oportere, scilicet mundo perseuerante. Haec uerò fuisse dicta secun dum iudicium impius puniens: quia uidelicet diuinum iudicium malos puniens, iniustitiae malum uincit iustitiae bono. Notabis uirtutem maximam esse religionem, negligentiamque religionis causam infoelicis ignorantiae hominibus extitisse. Item optimum ingenium esse, quod ex temperantia & fortitudine mixtum sit, docile, memor, ad diuina propensum. Cumque eiusmodi ingenia recta educata sunt, religionis cultum ab ijs in alio uerissimum proficisci, ciuitatique omnium utilissimum. Et sapientiam nisi adiuuante Deo disci non posse: ab eo autem qui modum in docendo non seruat, satius fore non discere. Item deorum plena esse omnia: adeò ut superi, neque obliuiscantur nostrarum rerum, neque nos deserant. Quae uero de numeris attingit raptim, ubi opportunius fue rit, latius explicabimus. Nunc ita perstringe. Numeri in se quidem incorporei sunt, quuiando nihil aliud sunt, quàm repetita unitas, haec autem indiuidua est. At cum primum situm sortiri putantur, fingi possunt in puncta conuerti. Item ex tractu quodam à puncto in punctum nasci lineam, ex cuius ductu superficiem, ex cuius descensu profundum. Nu meri lineares quidam sunt, superficiales alij, alij uerò cubi, atque solidi. Primi sicut binarius unitati, quàm proximus. Secundi sicut quaternarius, perbinarium ab unitate procedens, Tertij, ut octonarius ex binario in se reuerso profectus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1528.9","label":"MARSIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1529.5-8","label":"1529.5 to 1529.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1529.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1529.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}