{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1530","citation":"Ficino, Opera omnia 1530","ref":"1530","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1530","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1530","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1530.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Diat essaron autem id est quartae uocis, in sesquitertia. Mitto quod in quatuor elementis proportiones possunt similes cogitari. Sed de his aliàs. Consentiunt hîc & medici in ijs, quae ad tactum & quodammodo ad gustum pertinent, gradus quatuor numerantes. Primum quidem qui uix sensu percipiatur. Secundum uerò, qui manifestè percipiatur, sed non offendat. Tertium iam offendentem & deinde laedentem. Quartum breui interimentem. In his quidem gradibus, dupla & sesquialtera & sesquitertia reperitur, sed haec medici uiderint. Adducit hic Plato unum, duo, quatuor, sex, octo, duodecim. A quatuor ad duo, dupla est, ab octo ad quatuor quoque dupla, hi quidem excessus duo, proportione sunt pares, uterque enim fit per duplam, non tamen pares numero: octonarius enim quatuor superat quaternarium: hic uerò binario excedit binarium. Compara rursus senarium, hinc quidem ad quaternarium, inde uerò ad octonarium. Hinc certè fit sesquialtera: inde uerò fit sesquitertia. Hi ergo excessus proportione sunt impares, numero uerò pares. Vtrobique enim per binarium fit excessus. Rursus compara sex ad duodecim propor tione dupla, & inter haec ad utrunque conferas octonarium. Certe à duodenario ad hunc sesquialtera nascitur. Ab hoc ad sex, oritur sesquitertia: ex quibus dupla inter sex duodecimque componitur. in qua duo illi excessus tam proportione, quàm numero im pares euidenter apparent. Haec omnia in commentarijs Timaei commodius pertractantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1529.5-8","label":"1529.5 to 1529.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1529.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1529.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1530-2","label":"EPISTOLAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1530-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1530-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}