{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1531.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1531.5-8","ref":"1531.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Ordo qui dem formarum, quae patent sensibus. ad animam ipsam mundi reducitur: quae utique uelut principium motus formas in materia generat, generat autem alias alijs rationibus atque seminibus. Hunc uerò ordinem in anima rationum ad mentem redigimus anima altiorem, à cuius ideis anima gubernandarum rerum suscipit rationes. Ordo denique idearum in mentem ab immenso & simplici diuini boni splendore descendit. Siquidem una hominum, idea bonorum, id est, ipse Deus, alias aliorum bonorum menti angelicae ideas infundit. Quamobre tres rerum ordines ad tres principes fontesque reducuntur. Ordo quidem formarum ad mundi animam, ordo uerò rationum ad mentem angelicam, ordo denique idearum ad ipsum bonum. Et quia per ideas cuncta referuntur ad bonum, ideo Plato inquit: Circa omnium regem cuncta sunt, id est, circa ipsum bonum sunt idea, perque ideas omnia Circa secundum, id est, mentem sunt secunda, id est, rationes quae sequuntur ideas. Circa tertium uerò tertia, id est, circa animam mundi formae Significauit autem Deum esse rerum causam exemplarem, ubi dixit circa. Item finalem ubi ait: Eius gratia. Rursus efficientem, quando subiunxit: ipse causa est pulchrorum omnium, quòd enim nonnulla sint deformia non ob id habent, quòd ab ipso sunt, sed quatenus ab eo degenerant. Neque mirum Platonici uideri uolunt, quod Plato quodlibet illorum trium principium nominauerit. Nominaße enim similiter, sed non aequè. Deum quidem per se unum bonumque existere Cum uerò unitas bonitasque amplißima sint, sequitur ut Deus per se sit omnino. Mentem uero summam Deo proximam per Deum esse, quatenus unum quiddam est & bonum: praeterea & per se, quatenus mens est & ordo na turae secundae. Mundi denique animam productam quidem & ipsam à primo Deo, quà unum atque bonum. Productam quo que ab ipsa mente, quà mens. Sed qua per se mobile est, à scipsa productam. Hucusque ait Plato procedere diuinorum ori gines, rerumque principia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1531.1-4","label":"1531.1 to 1531.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1531.9-12","label":"1531.9 to 1531.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}