{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1532.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1532.1-4","ref":"1532.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Ad haec itaque secretiora mysteria ita plerique docti adhuc sunt inepti, sicut & uulgus ad leuiora, usque adeò ut etiam nonnulli quamuis acumine, memoria, iudicio ualeant, diuque haec audierint, nondum tamen perfectè comprehendant: quia uidelicet & si ad alia quaedam, tamen ad theologica nati non sunt, uel si nati, non tamen congrue ad haec eruditi atque educati uel educati, uel eruditi, nondum tamen aetatis maturioris beneficio à perturbationibus segregati. Perturbato uerò, quia & mouent, & per diuersa distrahit, & ad materiam trahit, idcirco alienam reddit mentem à Deo, quo nihil à motu, à di uersitate, à materia potest remotius cogitari. Non ergo iniuria, Lysis Hipparchum sic admonuit. Operaepretium est re censere quantum temporis abstergendis maculis, quae nostris inustae pectoribus erant consumpserimus, antequam praecepta Pythagorae percipere dignè possemus Accedit ad haec quòd si quis etiam tranquillo & erudito ad Deum intellectu se conferat: ita fermè ab ipsa intelligentia circa Deum decipitur, quemadmodum & uulgus sensu imaginationeque fallitur, & plerique docti perturbationibus repelluntur. Intelligentia enim pro natura sua iudicans, compellit nos Deum ipsum uel intellectam quendam, uel intelligibile qui idaim asseuerare: Immensum uerò bonum, neque intellectus est, qui uelut egenus ad intelligibile se uertit, tanquàm bonam, quo illustrante proficiat: neque intelligibile est dicendum, quod quidem communem quandam cum intellectu naturam habet, per quam etiam proportionem habet cum intelligentia congruam. At nul la est immenso bono ad finita bona naturae communio, nulla proportio. Hinc in Parmenide probat nos neque nomen, neque definitionem, neque scientiam habere de Deo, upote qui sit super intelligentiae limites. Idem ante ipsum Mercurius asserit. Idem post ipsum Dionysius Arcopagila, probans Deum non esse dicendum ens atque intell. gibile. sed super utrumque. Quamobrem cum Oeus intellectam, atque intelligibile infinito superet interuallo, nemo ulla intelligentiae actione diuinam substantiam potest consequi, potest /amen quandoque assequi paßione. Paßione inquam benigna, per ipsam benesi cam infiniti boni actionem nobis illatam. Illatam inquam in unitatem ipsam nostrae mentis caput, quando uidelicet mens in unitatem suam, quae expressa est diuinae simplicitatis imago, totam undique se collegerit. Verum quod menti unitatem hanc indutae sub diuino sole subrutilat, tunc fermè abit, cum unitatem exuta rursus induit multitudinem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1531.13","label":"EPISTOLAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.13"},"next":{"citation":"Opera omnia 1532.5-8","label":"1532.5 to 1532.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}