{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1533","citation":"Ficino, Opera omnia 1533","ref":"1533","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1533","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1533","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1533.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"ARGVMENTVM IN TERTIAM EPISTOLAM AE C Platonis epistola scribitur ad Dionysium luniorem post secundum Platonis ab eo discessum Et primo quidem ad Dionysij quaesita respondet: deinde calumniam in se à Dionysio conflatam dissoluit. in responsione igitur ad quaestionem docet non esse in Deo uoluptatem. Illam scilicet, quae dolorem habet oppositum, & in motu quodam, uel indigentiae expletione uersatur. Esse autem in Deo totam id bonum cuius causa bona uidetur uoluptas, non negat. Addit uoluptatem, scilicet mobilem, esse causam detrimenti, scilicet in praemijs & honore. Item doloris in corpore. Rursus auferre acumen memoriam, iudicium, grauitatem. Post haec contra Dionysi insimulationem probat se iustißimis de causis in Siciliam profectam, de restituendis urbibus olim dirutis, ac de aequa gubernandi forma consilium manifestè dedisse. ARGVMENTVM IN QUARTAM EPISTOLAM. OSTDionysium expulsum tyrannide, scribit ad Dionem in patriam iam reuersum, admonens eum atque etiam Heraclidem & Theodotum caeterosque amicos, penes quos rerum potestas erat, ut procul à tyrannide uiueret, formamque gubernandi teneret ex optimatum gubernatione plurimum, atque ex populari quodam modo temperatam. Sunt hic praecepta quaedam memoriae commendanda. Primum quidem ad principes propriè pertinere, cunctis excellere ueritate, iustitia, magnificentia remperantia. Omnino autem prudentia tan tum caeteros superare, quantum uiri pueros prudentia superant. Secundum uerò, oportere tales praestare seipsos, quales uideri uolunt. Tertium, circumspicere oculos omnium in se esse conuersos, ut meminerint, neque uitia sua latere posse, neque mediocri duntaxat uirtute se expectationim iximè satisfacturos. Quartum, probatißimos imitari legumlatores, & discordia inter collegas, quasi pestem uitare. Quintum, meminisse communem benexolentiam esse ad res agendas summopore necesfariam. Hanc uerò sola humanitate comparari posse atque seruari.","prev":{"citation":"Opera omnia 1532.9-12","label":"1532.9 to 1532.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1533.1-4","label":"1533.1 to 1533.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1533.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1533.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}