{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1535.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1535.1-4","ref":"1535.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1535.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1535.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1535.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Non inquit Plato usquam nihil ueri certique de diuinis intelligi posse: sed neque posse exprimi, quod de his in telligitur, neque propriam horum ueritatem intelligi eadem ratione, quam caetera. Formae quidem aliae omnino sunt coniunctae corporibus, aliae penitus segregatae. Illae naturales, hae diuini uocantur. Sunt & aliae coniunctae quidem quodammado, & quodammodo separabiles, id est, rationales animae, inter diuina & naturalia mediae. Quae quatenus corporibus contunctae sunt, eatenus à diuinis necessariò disiunguntur. Coniungi enim formis à materia separatis, nisi separatione non possunt. Separantur autem in materia duobus praecipuè modis, tum morali purgatione, tum resolutione contemplatiua. Philosophiae studium utrumque facit: & quemadmodum hi humidum lignum exiccat, priusque sole, deinde ad mouet igni, occasionem quidem ligno praebet ut accendatur, neque tamen ipse, sed ignis accendit lignum. ita studium phi losophicum & per moralem disciplinam, & purificando praeparat animam ad diuina, & per contemplatiuam resoluendo admouet mentem diuinis atque coniungit: neque tamen ipsum diuina ueritate format mentem, sed Deus ipse ignis instar mentem, quasi materiam philosophiae beneficio paratam, & propinquantem ueritatis suae luce perlustrat. Plato igitur cum dixisset diuina neque literis, neque uerbis exprimi posse, significauit praeterea, neque posse doceri, uel inueniri eadem ratione qua caetera. In alijs enim percipiendis inquisitio nostra intellectum & parat, & format: cum tamen in diuinis percipiendis inquisitio, uel purgatißima atque eminentißima paret quidem, sed non formet. Idcirco inquit opus esse diuturna cum diuinis consuetudine, significans speculationis aßiduitatem: item uitae coniunctione siue communione significans purificationem morali disciplina perfectam. Addit in mentem denique sic affectam, non paulatim quidem humano quodam amore, sed subito lumen ueritatis accendi. Sed unde nam? ab igne, id est. à Deo, prosiliente siue scintillante. Per sciniillas designat ideas exempla rerum in mente diuina. Designat & formulas idearum nobis ingenitas. Quae per desidiam olim consopitae, excitantur uentilante doctrina, atque uelut oculorum radij emicantes, ideis uelut stellarum radijs collustrantur. Subdit eiusmodi lumen non accendi solum, sed fieri in anima, ut ostendat, tum formulas esse innatas animae, tum splendorem huiusmodi familiarem cuadere. Ac ne putes in eo statu mentem ambiguam sollicitamque esse addidit. Seipsum iam alit, id est, lumen hoc primum diuinitus in mente accensum, deinceps sua uirtute diuinorum haurit copiam radiorum, atque almo mentem gaudio complet.","prev":{"citation":"Opera omnia 1534.8","label":"ARGVMENTVM IN SEPTIMAM EPISTOLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1534.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1534.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1535.5-7","label":"1535.5 to 1535.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1535.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1535.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}