{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1535.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1535.5-7","ref":"1535.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1535.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1535.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1535.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Hic animus seipsum nutrit, id est, nihil quaerens extrinsecus uiuit scipso contentus, & quàm beate intus afficiatur & si uelit, nequit tamen, & nescit exprimere. Plato quinque in hac contemplatione meditatur gradus, quos in theologia legito diligentius à nobis expositos. lubet enim cupidum ueritatis tum per auditum ab ipsa rei nomine, tum per uisum aliosque sensus à rei ipsius accidentibus ad ipsam rei definitionem procedere, per hanc ad formulam rei innatam menti, per formulam denique ad ideam tàm formularum, quam rerum procrea tricem. Docetque interea ideam à reliquis longè differre, quatuor praecipuè modis. Quia scilicet idea substantia est, simplex, immobilis, contrario non permixta. Reliqua uerò quatuor, id est nomen & accidentale simulacrum & definitio & formulae notio à substaniia, simplicitate, stabilitate, puritate ideae degenerans. Idcirco haud sufficienter ideam nobis imprimunt, sed ad diuinam impreßionem nos utcunque possunt accommodant. Deníque mens impressa diuinitus, si quando studeat idearum characteres uerbis literisque exprimere. pulcherrimarum rerum deformes reddet imagines. Verum si crediderit Pythagoricis, non tam contendet, ut depingat ideas, quàm ut audientium animos excolat, ac uelut tabellas ex poliat, quibus tandem diuinae formae diuino digito depingantur. Ipsa sanè coelestes suspiciens radios, non conabitur apud coecos radiorum formas frustra describere, inò si insanabiles sint, dimittet: si sanabiles, duntaxat purgare aciem aggredietur, sursumque erigere, utpote quae intelligat alio se pacto frustra purgaturam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1535.1-4","label":"1535.1 to 1535.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1535.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1535.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1535","label":"ARGVMENTVM IN OCTAVAM EPISTOLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1535","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1535"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}