{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1537.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1537.9-10","ref":"1537.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1537.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1537.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1537.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"Id autem est, uel diuinis miraculis ubique patentibus: uel saltem philosophica quadam religione philosophis eam libentius audituris quandoque persuasura. Placet auit diuinae prouidentiae, his seculis ipsum religionis suae genus auctoritate, rationeque philosophica confirmare: quoad statuto quodam tempore uerißimam religionis speciem, ut olim quandoque fecit, manifestis per omnes gentes confirment miraculis. Diuina igitur prouidentiae ducti diuinum Platonem, & magnum Plotinum interpretati sumus. Platonem quidem ipsum misimus ad te iamdiu, ut apud eum aliquando reuiuisceret, in quo reuixit Cosmus, atque renatus adoleuit ad uotum, & feliciter floret adultus Plotinum uerò nunc, & si iure missari sumus, non tam mittimus quidem, quam spectamus ad tuas aedes ultro: & alacriter prope antem, tanquam ab ipso Platone, uelut ferrum à lapide quodam Herculeo raptum: ut penes te Magnanime Laurenti unicè literatorum patrone unà cum Platone suo foelicißimè uiuat. Audi ergo foeliciter Plotinum de omnibus philosophiae mysterijs apud te cum Platone loquentem. Sed antequam hunc auscultes.","prev":{"citation":"Opera omnia 1537.6-8","label":"1537.6 to 1537.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1537.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1537.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1538","label":"AD MAGNANIMVM LAVRENTIVM. MEDICEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1538","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1538"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}