{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1538.1-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1538.1-7","ref":"1538.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1538.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1538.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1538.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"PLOTINI VITA, EIVS PORPHYRIO DISCIPVLO autore, Marsilio Ficino Florentino interprete. PLOTINVS DELITIAS ET INANEM GLORIAM VI, tamque contemnebat: obijt Angina, apparuit Draco LOTINVS Philosophus nostro seculo, singularis: pudore quondam affici uidebatur, quòd anima eius in corpore esset. Quum igitur sic esset affectus, nimirùm neque unde genus duceret neque quibus esset ortus parentibus: neque etiam qua patria oriundus, aequo animo narrabat. Idem tantopere indignabatur effigiem corporis tradere pictoribus, & plastis ex primendam, ut cum Amelius obsecraret, ut imaginem suam permitteret effingi, quasi uerò inquit, non satis hanc imaginem ferre sit, quam natura nobis ab initio circundedit: etiam censes imaginis huius ima ginem diuturniorem insuper posteris, ut opus spectaculo dignum relinquendum? Cum igitur id sedulò denegaret, renueretque sedendo pictoris operam expectaret. Amelius amicum nomine Carterium pictorem suis temporibus optimum Plotini scholas ingredi iussit: Licebat enim cuilibet coetibus ibi disputam tium interesse. Pictorem igitur assuefecit, Amelius longa quadam attentione concitatiores ex intuitu imagi nes mente concipere: Deinde dum & Carterius ex imagine memoriae commendata similitudinem ritè re ferret, & Amelius simul lineamenta ad consequendam similitudinem emendaret, pictoris huius ingenio simulachrum reddidit Plotino nesciente simillimum: Proinde cum saepe colico uexaretur morbo, semper clysteres renuit, negans decere senem curationem eiusmodi. Neque theriaca antidoro unquam accepit, cum nec ex animalium quoque mansuetorum corporibus capere escam se diceret. Abstinebat & balneis: frictionibus autem domi quoridie utebatur. Cum uerò ingrauescente supra modum pestilentia, qui perfrica bant eum è uita iam decessissent: ipse autem rationes, id genus omnino neglexisset, paulatim in anginam incidit. Quod sanè malum olim me praesente nullum sui unquam dedit inditium. Quum uerò discessissem us que adeò morbi huius pestis inualuitequemadmodum postea redeunti mihi amicus Eustochius retulit, qui Plotinum usque ad obitum non deseruit) ut raucedine nimia clarus, atque canorus ille uocis rotundę uigor omnis abirer. Caligeret, & uisus manusque & pedes ulcerarentur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1538","label":"AD MAGNANIMVM LAVRENTIVM. MEDICEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1538","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1538"},"next":{"citation":"Opera omnia 1538.8-10","label":"1538.8 to 1538.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1538.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1538.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}