{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1539.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1539.1-4","ref":"1539.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1539.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1539.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1539.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Quamuis ipse in Platonis, Socratisque quae traduntur natalibus, & sacris operaretur, & conuiuio amicos exciperet Vbi sanè oporte bat amicos omnes, quicumque possent, orationem quandam rite conscriptam, in caetu omnium: qui concurrerant recitarem. Quę uero de uitasua ipsemet in confabulationibus nostris saepè narrauit, talia sunt. De edueatione Plotini, & disciplina sub Ammonio, & condiscipulis eius: & quo tempore. Eferebat igitur se dum octauum ageret aetatis annum, ac iam ad literarum accederet praeceptorem ad huc tamen solitum ad nutricem diuertere. sugendique lactis auiditare nutricis nudare papillas. Cum uerò quandoque sibi obijceretur, quod puer esset molestus, pudore cohibitum destitisse. Post hęc cum octauum atque uigesimum ęratis annum iam impleret, se philosophięamore uehementer accensum, commendatum fuisse ijs, qui tunc Alexandriae excellentiores habebantur: sed randem ex eorum scholis tristen admodum moestumque dicessisse, & amico cuidam moeroris sui causam declarasse, qui suae mentis affectum pland cognoscens, ad Ammonium, cuius nullum adhuc periculum fecisset, adduxerit: deinde cum Ammonij scho las ingressus audiuisset illum, amico dixisse: Hunc ipsum ô amice quęrebam. Ex eo igitur die annos undecim sedulus audiuit Ammonium tantumque in ea philosophia profecit, ut philosopiię insuper in qua Persae se exercebant, facere periculum affectauerit: atque etiam sapientiam praecipuè apud Indos probatam, prosequi constitu erit. Igitur cum Gordianus imperator, profecturus esset in Persidem, bellum populis illaturus, Plotinus exercitui se adiunxit, quasi annos iam aetatis agens nouem arque rriginta sed postque Gordianus circa Mesopotamiam interemptus esset. Plotinus uix aufugiens in Antiochiam sospes euasit: Deinde imperante Phi lippo, Romam uenit quadragesimum ium natus ętatis annum. Cum uerò Erennius, & Origenes. & Plotinus olim inter se constituissent, ne Ammonij dogmata ederent, quam audita ab eo, tanquam in primis purgata prę cipue comprobauerant: Plotinus quidem stetit promissis, familiariter quidem nonnullos excipiens salutanres: insti tura uerò Ammonij secreta integraque conseruans. Erennius autem primus pacta dissoluit: & Origenes anti cipantem Eremnium est deinde sequuus. Scripsit uerò nihil praeter quendam de Dęmonib librum atque sub Galieno librum, in quo regem solum effectorem esse probat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1538.8-10","label":"1538.8 to 1538.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1538.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1538.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1539.5-8","label":"1539.5 to 1539.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1539.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1539.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}