{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1539.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1539.5-8","ref":"1539.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1539.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1539.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1539.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Plotinus autema scribendi studio diutius se continuli: solum uerò quae ex Amonij consuetudine olim acceperat, suis colloquijs inserebat, atque ita in tegros annos decem perseuerauit: colloquio quidem nonnullos admitrens, scribens uero nihil. Sed quoniam permiserat, uel inuitauerat familiares suos pro arbitrio eum interrogare, idcirco Amelius ait: Ludum illum confusionis cuiusdam fuisse plenum atque nugarum. Hic sand Amelius accessit ad eum Romae triennium iam agen tem, anno Philippi imperatoris tertios perseruerauitque apud illum usque ad primum Claudij imperatoris annum atque integros cum eo, uixit annos quatuor arque uiginti. Hîc cum primum se contulir ad Plorinum, eò duntaxat habitu praeditus erat, quem ex Lysimachi familiaritate conceperat. Tolerantia uerd laboris omnes condiscipulos superabat, propterea quod omnia fermè Numenij dogmata scripserit & atrulerin plurimaque memori ae commendauerit, qui ex ipso audiendi studio comentariola quaedam scholastica congerens, centum fermè ex his libros composuit, quam lustiniano cuidam Hesichio Apamensi adoptiuo filio dono dedit. Decimo autem Galieni imperatoris anno ego Porphyrius è Graecia unà cum Antonio Rho dio Romam ueniens Amelium reperi, octo & decem iam annos Plotino familiariter usum, nihil tamen adhuc ausum scribere, praeter quaedem ut dixi commentariola, quę nondum in numerum creuerant, centenarium. Proin de Plorinus decimo Galieni imperatoris anno, fermè iam nouem, & quinquaginta annos agebat. Ego uerò Porphyrius cum primum huic adhaesi. triginta tunc annos impleueram. Plotinus quidem primo Ga lieni imperatoris anno se ad scribendas conuertit qualescunque inciderint quaestiones: ac decimo eiusdem anno, quando ego Porphyrius Plotino sum cognitus, scripserat iam unum uigintique libros: quos quidem traditos paucis deprehendi: nondum enim facilis erat editio, neque quiuis eius conscius erat, neque enim facilè, neque temere aliquid edebatur: sed illi duntaxat accpiebant, qui essent maturo quodam iudicio comprobati. Scripta uero haec iam erant, quae dicam. Quę cum ipse nequaquam certis titulis inscripsisset, alius aliter libros inscripserat. Inscriptiones igitur, quae magis obtinuerunt, eiusmodi sunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1539.1-4","label":"1539.1 to 1539.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1539.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1539.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1539","label":"PLOTINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1539","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1539"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}