{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 154.5-2-8","citation":"Ficino, Opera omnia 154.5-2-8","ref":"154.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/154.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/154.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/154.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Quapropter Deus plures in eadem specie mentes non ideò esse uoluit, ut species ipsa sit, solumque seruetur, imò benè sit, optimeque se habeat. Eiusmodi uerò habitus in ornatu quodam undique uario, & actione uarijs ubique modis beata consistit. Si quis autem humanarum multitudinem animarum ad speciei salutem conferre conuicerit, id nos ita concedemus, uidelicet non ad ipsius animae speciem propriè, sed ad hominis compositi speciem seruandam talem numerum necessarium esse. Vult enim Deus plures homines esse ob id forsitan, quia hu mana species non seruatur in uno. Nequeunt autem plures homines fieri, nisi plures quoque animę sint. Neque tam corporum quàm compositorum numero, specieique toti, imò uniuersi ordini, numerus animarum seruire uidetur. Neque putet quispiam animas inter se idcirco differre, quia differentia respiciunt corpora. Prius enim in seipsis differentes sunt, quàm differenti ratione respiciant. Haec illi. Nos iam ad propositum redeamus. Quod autem subiungit Auerrois, si meus intelle ctus ac tuus differunt numero, species rerum cognoscendarum similiter different, eruntque particulares, oportet tamen quae intelligenda sunt, uniuersalia esse, ita soluitur. Non tam singularitas est, quae aduersatur intelligentiae, quam corporalium accidentium congregatio. Siquidem singuli intellectus & singulae illorum conceptiones commodissimè intelligi poss sunt. Adde quòd sicut imago coloris in oculo, non est id quod uidetur proprie, sed per quod color ipse uidetur, ita species & similitudo rerum in mente, non est id quod propriè intelligitur, sed per quod intelliguntur rationes rerum uniuersales. Neque est illa spell cies in mente ita singularis, ut impediat uniuersalium rationum intelligentiam. Nam si statua quidem, quae singularis est & corporea, communem quodammodo figuram hoq minum nobis refert, quantò magis species illa naturam communem, cùm si in mente, quae est ab omnibus corporum passionibus absoluta, ideoque ipsa ab ijs libera sit, unde & referui nobis rem neque certo loco clausam, neque tempore?","prev":{"citation":"Opera omnia 154.1-2-4","label":"154.1 to 154.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/154.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/154.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 355.1-4","label":"355.1 to 355.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/355.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/355.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}