{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 154.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 154.9-10","ref":"154.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/154.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/154.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/154.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Quamuis quicquid illud est ad quod per corpus cogitur, prorsus non per corpus, sed per cupiditates suas cogitur de quibus satis est dictum. Quod autem rationali anima melius est, omnibus, consentientibus diuinum est, quod profectò consulit animae, & ideò non ab eo cogianima potest, ut conuertatur in corpus. Si igitur nec propria uoluntate, nec alio cogente id anima patitur, un de id pati potest? An quia inuitos nos plerunque opprimit somnus, metuendum est ne quo tali defectu animus conuertatur in corpus? Quasi uerò quoniam somno membra nostra marcescunt, marescunt, id circo animus fiat ex parte ulla debilior. Sensibilia tamen non sentit, quia quicquid illud est quod somnum facit, e corpore est, atque in corpore operatur. Corporeos enim sensus sopit & claudit qua dammodo, ita tamen, ut tali communioni corporis cedat anima cum uoluntate, quia secundum naturam est talis commutatio, quae reficit corpus à laboribus, non tamen haec adimit animo uel sentiendi uim, uel intelligendi.","prev":{"citation":"Opera omnia 154.5-8","label":"154.5 to 154.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/154.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/154.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 155.1-4","label":"155.1 to 155.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/155.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/155.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}