{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1540.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1540.1-4","ref":"1540.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1540.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1540.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1540.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"quatuor computantur. Quemadmodum uerò conscripti sunt: alij quidem in aetate prima, alij uerò in ipso ui gore uitę: alij denique defesso iam corpore, sic fermè libri uim similem ipsi declarant. Primi namque unus atque uiginti, si cum proximè sequentib. conferantur, leuiorem uim habere uidentur, nondum satis constans robur habentem Qui uerò medio tempore compositi sunt, uirturis florem praeferunt ad summum usque uigentem. Talesque sunt quatuor & uiginti (exceptis quibusdam paucis) perfectissimi. Vitimi denique nouem remissionem iam referunt facultatem, idque postremi quatuor magis, quam antecedentes quinque declarant. AVDITORES PLOTINI ET QUANtum sit salubris abstinentia. VDITORES quidem multos habuit, imitatores autem & gratia philosophiae ualde familiares Amelium Tuscum, & alios. Sed Amelio huic proprium nomen Gentilianus extiterat. Ipse uerò se Aper literam R. Amerium nominari maluit, ab Ameria, quam Amelium ab Amelia. Item Paulinum Scythopoliten medicinae admodum studiosum, quem disciplinarum & (ut ita dixerim) auditionum plenum Amelius Micalum appellabat. Praeterea Eustochium Alexandrinum etiam medicum, qui sanè propè postremum aetatis tempus Plotino notus perseuerauit, diligenterque Plotinum ad mortem usque curauit, solis que, Plotini institutis incumbens, legitimi philosophi habitum induit. Versabatur quoque cum eo Zothicus Criticus homo, & poeticus, qui & Antimachi opera emendauit, Atlanticamque historiam ritu ualdè poetico in carmina transtulit: posthaec in caliginem incidit oculorum, & paulò ante Plotini obitum decessit è uita. Paulinus quoque diem obijt antè Plotinum. Praeterea familiaris admodum Plotino Zethus erat, ge nus ex Arabia ducens: qui & uxorem duxerat filiam Theodosij, quondam familiaris Ammonij. Erat & hic medicinae peritus, Plotinoque dilectissimus: quem Plotinus ciuilium gubernaculorum momenta gerentem inde reuocare admodum contendebat, eosque familiariter utebatur, adeò ut in agros eius secederet ad sextum lapidem antè Minturnas: quos Castricius possederat cognominatus Phirmius, uir profectò omnium aetatis nostrae bonarum artium studiosissimus, obseruatorque Plotini & Amelij seruili etiam obsequio cultor, mihique Porphyrio cunctis in rebus non aliter, quam legitimo fratri deditus. Hic & si eiuilem elegit uitam. Plotinum tamen in primis uenerabatur. Senatores quinetiam non pauci Plotinum sedulo audiebant: inter quos Marcellus Orontius philosophię diligentissimè incubuit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1539-2","label":"PLOTINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1539-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1539-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1540.5-6","label":"1540.5 to 1540.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1540.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1540.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}