{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1543.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1543.5-7","ref":"1543.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quum uero tu occasionem hac utendum censeas, cum uidelicet, ut quae nobis uidentur ad reminiscendum prom ptiora reddamus, tum etiam ut in amici gloriam, praesertim qualis est magnus admirandusque Ploti nus, quamuis olim decantata Mysteria plenius cognoscantur, morem tibi gerendam existimaui, iamque ribi reddo promissa, triduo quod scis à nobis elaborata. Decet uerò scriptis te nostris ignosce re, utpote quae non sint compositionum illarum comparatione, uel composita, iel electa, sed ex ueteri congressu repetita: & ut quęque prima succurrebant, sic in pręsentia disposita sunt. Eoque magis danda milii uenia est, quòd uiri illius consilium, qui à nonnullis in iudicij nostri consensionem ess adductus, haud facilè deprehendi potest: propterea quòd aliàs aliter de rebus eisdem. ut cunque pla cuerit, uerba faciat. Ego autem certò scio, te benignè prorsus emendaturum, si quid praeter familiarem Plotini nostri characterem hic à nobis fuerit obsignatum. Iam uerò compulsus uideor, ut est in tragoedijs, tanquam negociosus homo, ideoque ab ipsa nostri ducis doctrina distantior, emendatoris subire iudicium atque retractare. tantum uidelicet apud me potuit ardens tibi gradificandi uoluntas. Vale. Confirmatio suprriorum. Ancequidem epistolam afferre sum adductus non solùm ut fidem faciam, nonnullos illius temporis illo etiam uiuente, suspicatos fuisse, Plotinum inuentis Numenij superbisse: uerùm etiam quia nugatorem amplum existimauerit atque contempserint: ob eam scilicet causam, quoniam eius dicta nequaquam intelligebant. Ipseque Plotinus ab omni sophistica ostentatione, fastuque erat alienus: in ipsisque disputantium caetibus non aliter, quàm in familiaribus colloquijs se gerere uidebatur: neque properè cuiquam necessarias argumentationum uires aperiebat in eius sermone latentes. Mihi quoque Porphyrio idem contingit, cum primùm audiui Plotinum. Quapropter eum contra scribendo prouocare tentaui, conatus ostendere, ea quae intelliguntur extra intellectum existere. Ille uerò cum Amelio mea scripta legere praecepisset, illeque iam perlegisset, subridens ait.","prev":{"citation":"Opera omnia 1543.1-4","label":"1543.1 to 1543.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1543.8-9","label":"1543.8 to 1543.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}