{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1545.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1545.1-4","ref":"1545.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1545.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1545.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1545.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Ammonius, atque Ptolemaeus: disciplinarum ambo profectò maximè omnium suo tempore pleni, praesertim Ammonius: nullus enim disciplinarum illius copiam propè accessisse uidetur. Nihil tamen artificiosum admodum construxerunt, sed poemata quaedam demonstratiuosque sermones. Quę quidem scripta uolentibus autorib. seruata apud posteros arbitror. Neque enim existimo illos exoptauisse, per libros eiusmodi posteris innotescere, cum neglexerint scriptis exactioribus suam commendare sententiam Eorum igitur qui scripserunt, alij quidem nihil ulterius composuerunt, quam collectionem aut tran scriptionem quandam eorum, quae antiquiores iam composuerant: sicut Euclides, & Democritus, & Proclinus. Alij uerò exigua ualde ex antiquorum historia memoriae commendantes, secundum eosdem locos, atque illi libros componere sunt aggressi, uelut Amnius, & Medius, atque Phebion. Hic sanè ex ipsa orationis dispositione magis, quam ex solo mentis conceptu gloriam sibi censuit comparandam: quibus Helidorum quoque adnumerare licet: qui & ipse praeter illa, quae ab antiquioribus audita fuerant, nihil plus omnino ad distinctam orationis structuram contulisse uidetur. Plotinus autem & Gentilianus Amelius propositionum copia referti sunt, studiosè pertractant, scribendique munus seriò elegerunt, proprio quodam more contemplationis utentes. Et Plotinus quidem, ut uide tur, principia Pythogorica simul atque Platonica certius, quàm priores exposuit. Et profecto Nume nij, Cronij, Moderati, Trasylli scripta, ubi Plotinus de eisdem scribit, nulla ex parte propè ad exactam diligentiam eius accedunt. Amelius autem uestigia quidem Plotini obseruare constituit, mul taque illius inuenta sectatur. Verùm dum in rebus explicandis prolixior est, & interpretationis ambitu latiore uagatur, contrariam Plotini induit formam Horum uerò duntaxat libros considerati one dignos existimamus. Cur enim caeteros quispiam sectari contendat, dimittens interea illos inuestigare à quibus hi accipientes haec suis literis mandauerunt: ipsique nihil his adiunxerunt, ac nedum pręcipua rerum capita, sed nec argumentum quidem ullum, nihil igitur ulterius curauerunt, quàm quae plurimorum fuerant congregare, uel multa discutiendo eligere meliora.","prev":{"citation":"Opera omnia 1544.9-10","label":"1544.9 to 1544.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1544.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1544.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1545.5-8","label":"1545.5 to 1545.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1545.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1545.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}