{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1546.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1546.5-8","ref":"1546.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1546.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1546.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1546.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Contemplatio nanque hominum humana, quidem rur sum contemplatione praestantior esse potest: sed ad diuinam comparata notitiam, gratiosa quidem esse potest, non tamen ualet penetrare profundum, quo superi penetrant. Hactenus ostendit oracu lum, qualia Plotinus dum esset corpore circumseptus peregerit, & quae fuerit consecutus. Post haec uaticinatur Plotinum solutum corpore ad coetum peruenisse heatum, ubi regnat charitas, suaue desiderium, laetitiaque, & amor Deo coniunctus. Praeterea constitutos esse iudices animorum Minoem, Rhadamanthum, Ea cum Dei filios: ad quos ire Plotinum non quidem ut iudicaretur, sed ut conuer saretur, quibus cum alij quoque dij optimi conuersantur. Vbi etiam Plato & Pyrhagoras caeterique uitam agunt, quicunque firmiter immortalis amoris chorum constituerunt: ibidem Daemones foe licissimos suam habere progeniem. Item uitam illic agere festiua uiriditate, gaudioque plenissimam, talemque perseuerare factum diuina largitate bearum. Dispositio librorum Plotini per materias digestas ordine. TActenus hystorico more de uita Plorini sit dictum. Quoniam uerò Plotinus nobis commisit ut ordinem, emendationemque librorum suorum curaremus: ego autem & illi uiuenti promisi, & caeteris pollicitus sum efficere: in primis quidem operaepretium fore censui ne libros permitterem ita iacere permixtim sicut deinceps sunt temporis successione compositi, sed quemadmodum Apollodorus Atheniensis Epicharmi comedias in uolumina decem collegit & Andronicus Peripareticus Aristotelis & Theophrasti libros distribuit in tractatus. suppositiones in unum proprias colligens sic & ego quatuor quinquaginta Plotini libros in sex Enneadas sum partitus, occa sione perfecti numeri senarij, scilicet & nouenarij gaudens. Vnicuique uerò Enneadi. id est, nouena rio propria tribuens, ita simul cognata congessi, priora semper in ordine numeri, proposita quae sunt leuiora constituens.","prev":{"citation":"Opera omnia 1546.1-4","label":"1546.1 to 1546.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1546.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1546.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1546","label":"1546","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1546","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1546"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}