{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 155.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 155.5-7","ref":"155.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/155.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/155.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/155.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Nec inuenitur aliquid congruens medium inter summam uitam, quae sapientia & ueritas est incommutabilis, & id quod ultimum uiuificatur, id est, corpus, nisi uiuificans anima. Quòd si tradit speciem anima corpori, ut sit corpus quan tum est, non utique speciem tradendo, adimit autem speciem in corpus animam transmu tando, non igitur anima siue per seipsam corpus fit, quod per eam fit (quia non nisi manente anima corpus per eam fit) siue per alia, quia non nisi traditione speciei fit corpus per animam & ademptione speciei anima in corpus conuerteretur, si conuerteretur. Hoc & de irrationali anima uel uita, quòd nec in eam rationalis anima conuertitur, dici potest. Et ipsa enim nisi inferiori ordine rationali subijceretur, aequè speciem sumeret, & talis esset. Tradunt ergo speciem à summa pulchritudine acceptam potentiora infirmioribus naturali ordine. Et utique cum tradunt, non adimunt, eoque sunt quae infirmiora sunt, quantum sunt, quod species qua sunt, eis à potentioribus traditur, quae quidem potentiora etiam meliora sunt. Quòd his naturis datum est, quae non mole maiore plus possunt minoribus molibus, sed sine tumore ullo localis magnitudinis eadem specie potentiora sunt, qua meliora, in quo genere est anima corpore melior & potentior. Quapropter cum per illam, ut dictum est, corpus subsistat, ipsa in corpus conuerti nullo modo potest. Corpus enim nullum fit nisi accipiendo per animam speciem. At anima ut corpus fieret, non accipiendo speciem, sed amittendo fieri posset. Et ideò fieri nullo modo potest.","prev":{"citation":"Opera omnia 155.1-4","label":"155.1 to 155.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/155.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/155.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 155","label":"THEOLOGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/155"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}