{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1550.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1550.1-5","ref":"1550.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1550.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1550.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1550.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Formae autem à materia separatae, quae & simplices sunt, & in se ipsis existunt, nihil idealis rationis amittunt, nihil subeunt alienum, talem esse rationalis ani mę substantiam arbitratur. Quod in libro de Animae immortalitate demonstrat. Et in libro de Bea titudine significat, dicens: Animam non esse compositi partem, testatur ipsa eius à corpore separatio, Tu uerò separationem intellige duplicem. Vnam per moralem philosophiam, qua se à perturbationibus corpori seruientibus segregat: Alteram per contemplatiuam, qua se à sensibus & imaginati one seiungit. Profectò anima quia non sit pars compositi, ideò in seipsam primasque causas conuerti potest, & composita quae libet usque ad partes simplices, & illas interim ad simplices formas in seipsis iam existentes, ritè resoluere. Hanc Plotini sententiam inter Alexandrum & Aueroem esse mediam est compertum. Alexander enim intellectualem naturam esse posse uitam corporis propriam consi tetur: Auerois autem neque uitam corporis esse concedit: neque ullam corpori uitam infundere: Plotinus denique intellectualem naturam esse, quidem uitam corporis familiarem negat, concedit tamen, familiarem quandam sua pręsentia uitam in corpora propagare, ex qua & corpore non homo, sed animal conficiatur humanum. Tu uerò quid homo, quid animal, non in hoc tantum libro, sed in li bro eriam quo modo idearum extitit multitudo inuestigare memento. Vbi dicit: sensus uel speciem, uel corpus impassibile percipit, utramque opinionem de sensu complectitur: Nam alij sensum accipere uolunt incorporeas duntaxat imagines: alij res quasdam corporeas quidem, tales tamen, ut ubi suscipiuntur à sensu, modo sit rectè iudicaturus, neque ipsae interim patiantur, id est, ex eo quòd sunt transmutantur à sensu, neque sensus ab illis similiter patiatur Anima rationa is & si in seipsa consistit, quodammodo tamen uergit ad corpus, quod III intellectuali substantiae minimè conuenit Cap. Voniam uero animam significauerat in seipsa consistere, nequis putet propterea nihilo à men te differre, adiungit, animam, & si existit in se, sicut & mens, tamen fouere corpus, & fouendo formare, atque uira replere: quod sanè mens ipsa non efficit. Deinde animam ait, uiuificato iam cor pore uri, uelut instrumento quodam naturali, scilicet, & coniuncto.","prev":{"citation":"Opera omnia 1549.9-10","label":"1549.9 to 1549.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1549.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1549.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1550.6-7","label":"1550.6 to 1550.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1550.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1550.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}