{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1551","citation":"Ficino, Opera omnia 1551","ref":"1551","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1551","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1551.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":129,"text":"Sic neque opinio, uel contemptus, iram uel alicuius boni concupiscentiam in tali corpore necessariò prouocat. Proinde si dicantur perturbatio. nes esse ipsius concupiscendi, & irascendi potentiae, hanc uerò uim in composito esse fundatam, atque ita perturbationes esse compositi: hoc insuper Plotinus similiter agitat. Denique si afferant Peripatetici affectus eiusmodi. tum ad uim concupiscendi & irascendi, tum ad coniunctum, sed aliter atque aliter pertinere: hoc similiter adducit in dubium, significans ambiguitaetm eiusmodi ex eo potissimum nobis accidere, quia nondum quomodo anima corpori coniungatur, & quomodo animal compositum fiat, compertum satis habemus. Si dicatur animam rationalem esse compositi animalis partem, dubia non soluetur. Cap. VI. N sexto capitulo solutionem ad praecedentia dubia peripareticam adducit in medium. Aiunt enim, Cum in animali ipsum esse sit non partis, sed totius, meritò ad totum actiones passionesque propriè","prev":{"citation":"Opera omnia 1550","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1550"},"next":{"citation":"Opera omnia 1551.1-4","label":"1551.1 to 1551.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1551.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1551.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}