{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1551.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1551.1-4","ref":"1551.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1551.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1551.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1551.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"pertinere: ita uidelicet, ut anima quidem, & animalis potentia id sit, quo animal agit, animal autem sit praecipuè, quod agit & patitur. Plotinus id fortè manifestum in actionibus. passionibusque in externam materiam transeuntibus esse concedet: ac uerò circa sensum, qui intrinsecus est, & circa uitam quae est intima, dubitandum ait. cur non anima sentiat atque uiuat. Tota uerò eiusmodi contro uersia, ut dicebam, eò tendit, ut intelligamus ambigua declarari non posse. nisi constet prius, quomodo anima se habet ad corpus, corpusque ad animam: quidue perseueres simplex, quid autem & quomodo componatur. Hactenus ut in principio dixi, quaeritur tantum, nihil autem interea definitur. Anima rationalis in se consistit, actionesque ranonales proprias habet, & sensum quendam paßionis expertem: producit autem in corpore uitam irrationalem, cuius sensus circa corporis paßiones uersitur. Cap VII. N septimo capite paulatim incipit definire, sententiamque propriam affert: quam esse pręcipuè ue ram ex eo patere uult, quòd non aliter quàm hac posita dubitationes de anima solui possint. Et profectò, nisi quis ira distinguat, difficillimè assignare poterit rationes, partim diuinitatis nostrae partim eorum, quae ddiunitate in nobis aliena uidentur. Neque Platonis tantum & Pythagorae haec sententia est, ut ex Timaeo patet, atque Aegyptiorum, quod docet lambliclus, uerùm etiam Ari stotelem ita sensisse Themistius asserit. Haec autem sententia est. Duas in nobis esse uitas, quarum secunda sit à prima, eiusque imago:sed prima in se subsistens, secunda inhaerens corpori: Prima sit rotum in se quiddam, secunda sicpars compositi, scilicet animalis huius, quod primae subest uitae. Esse quandam inherentem corpori uitam nemo dubitat, praeesse uerò alteram huic in se subsistentem ra tio probat, uitam asserens in alio iacentem, uelut imperfectam à perfecta uita pendere. Sic & intelle ctum in anima situm ab intellectu in se ipso uigente, ac bonum in intellectu ab ipso bono in se consistente manare. Proinde intellectuale bonum ab ipso simpliciter bono non tantum fieri, sed etiam conseruari, neque inde secerni. Similiter intelligentiam infusam animae ab intellectu puro, & fieri, & seruari, neque inde difiungi: Eadem ratione uitam, siue animam corpori mancipatam produci, seruarisque à uita id est. anima semper in se manente.","prev":{"citation":"Opera omnia 1551","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1551"},"next":{"citation":"Opera omnia 1551.5-6","label":"1551.5 to 1551.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1551.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1551.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}