{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1553.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1553.1-4","ref":"1553.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1553.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1553.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1553.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Prout enim ab anima uelut imago à substantia pendet, imagitionem habet: prout in se aliquid est, in sensuum multitudinem deriuatur. Quantum regit corpus, uitalem uim exercet, quantum adhaeret corpori, pars animalisque euadit, passionibus obnoxia redditur. Vita igitur haec est forma corporis: anima uerò potius animalis est forma: intellectus forma animae: Deus quodammodo ipsius intellectus est forma, superque deinceps gradus inferior sub actu superioris gradus, quasi formae consistit & agit. Proinde intellectus ipse diuinus tum communis dicitur, quantum ipse indiuiduus, totusque est ubique, tum proprius, quantum à singulis animabus, singulis quoque proprijsque modis accipitur. Vnde & diuersi apud alias animas modi rationandi sequuntur: modi quoque imaginandi diuersi. Intellectum uerò, qui iam est forma quędam in anima non solum pręsidens, sed & insita, nemo dixerit esse communem. Oculi sanè multi multas referunt animas: multi praeterea uisuales radij oculis naturaliter insiti uarios intellectus animabus naturaliter insitos repraesentant. Vnum uerò commune solis lumen ubique praesens intellectum praefert diuinum animarum intellectumque patrem. Lux tandem una Solis in ipso Sole consistens, ipsum bonum mentis patrem nobis ostendit. Intellectus igitur animabus ingeniti & si non unus sunt intellectus, sunt tamen unum scilicet, unum secundum esse intellectuale redditum actu intelligens ab uno mentis illius lumine: in quo uelut in communi forma, obiectoque sunt unum, quamuis etiam sint pro animarum multitudine multi. Sicut etiam & uisuales radij seu uisus pro numero oculorum numerati sunt, neque sunt unus, sunt tamen unum in uno lumine inuicen concurrentes: maximè uerò uiderentur unum, si in se ipsis extarent, sic ab oculis expediti, sicut intel lectuales animae restant à corporibus absolutae. Hanc Platonis & Plotini sententiam Themistius Aristoteli & Theophrasto accommodare uidetur, & Auicenna, Algazelesque sequuntur. Alexander autem in hoc conuenit cum Plotino, quòd praeter unum intellectum multos quoque nobis attribuit: discrepat uerò quòd hos multos asserit esse mortales. At Auerbis cum Plotino consentit, intellectum omnem asserens immortalem: dissentit uerò, dum unicum nobis assignat. Tu uerò accipe ab Alexandro quidem numerum intellectus humani, ab Aueroe uerò immortale omnis intelligentiae mu nus, integramque habebis Plotini nostri sententiam. Proinde scito, de natura intellectus maximè omnium credendum esse Plotino, quem semper intellectu uixisse, uita eius & gesta scriptaque testantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1551-2","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1551-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1551-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1553.5-8","label":"1553.5 to 1553.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1553.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1553.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}