{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1554.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1554.5-9","ref":"1554.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1554.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1554.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1554.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Memento Numenium Plotinumque putauisse, nihil usquam uitam perire: quia uita sit quidam ęter nitatis, id est, primae intelligentiae splendor, & indissolubile uinculum uniuersi. Anima rationalis per se ratiocinatur, non per corporie instrumentum. Intelligit quoque per intellectum proprium: intelligit etiam per communem, qui quasi forma quaedam est proprij XIII. Cap. cuius libet intellectus SApitulum tertium decimum declarat, quod ultimum penè fuerat in quaestione propositum scilicet, quidnam sit, quod de his considerat in praesentia. Asserit autem non compositum quid dam de his in praesenti considerare per animam, quasi partem, sed animam ipsam in se existen tem talia meditari: ergo neque mutato corpore similiter permutari, sed motum eius esse suum essen tialisque uitae actum, uel uitalem, & perennem essentiae actum. Subdit: sicut consideratio rationalis est nostra, id est animae propria, neque per corpus exacta, sic intelligentiam esse animae propriam: quoniam uidelicet anima intellectualis sit, adeò ut intelligentia in anima sit uita, uitaeque animae summitas: quae quidem ipsa est & pars nostri, agitque in nos, id est, rationem nobis maximè propriam, si cut conimunis intellectus agit in nostrum. Hic nota uitam in rebus ubique mentis splendorem penè ultimum esse: summam uerómentem esse gradum uitae supremum. Hinc propheticum il lud: intellectum da mihi, & uiuam. Addit animam tum per intellectum proprium intelligere, tum per communem atque diuinum, rationemque anniti ad intellectum nostrum, nostrum denique ad diuinum, & utrunque quidem esse nostri parrem, sed aliter atque aliter. Nostrum quidem esse nostri partem, quia quodammodo sit apex animae: diuinum uerò quodammodo uideri partem, quoniam intellectus noster diuino tanquam formae, uelut quaedam materia subditur, perque ipsum intelligit atque ipsum: per quam sanè communem omnibus formam intellectus singuli, & si non unus, sunt tamen aliquid unum. Atque ita illa pars nostri esse uidetur tanquam forma, forma inquam nostris intellectibus exhibens esse ipsum intellectuale, intelligensque in actu: Huc tendit propheticum illud: Dominus pars haereditatis meae. Quęcunque in hoc commentario praetermisimus, partim per se ipsa patere diligenter consideranti possunt: partim in sequentibus latius exponentur: partim in Theon logia nostra & in argumentis in totum Platonem iam editis explanauimus. Tum uerò de intellectu quomodo noster sit, & utrum sit pars nostri nec ne, in libro tertio Enneados quintae cognosces. NLI","prev":{"citation":"Opera omnia 1554.1-4","label":"1554.1 to 1554.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1554.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1554.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1555.1-3","label":"1555.1 to 1555.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1555.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1555.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}