{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1556.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1556.5-8","ref":"1556.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1556.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1556.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1556.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"In hoc autem secundo libri capite ciuilium tantum uirtutum officium peragit, quas appellat moderationes quasdam atque mensuras: tum: quantum spectat ad affectus, tum quantum ad opinionem rectam pro prudentia loco scientiae constitutam. Subdit, materiam cum sit suapte naturà mensurae, moderationisque totius expers, esse Deo omnium dissimillimam, similem uerò eatenus apparere, quatenus inde mensuras & species accipit. Cumque haet à Deo naturaliter remotis sima, possit tamen hac conditione aliquantum Deo similis apparere, multò magis animam Deo natura propinquiorem, uult, per ciuiles etiam uirtutes eam uelut materiam determinantes atque moderantes, diuinam quadam similitudinem comparare, quamuis Deus neque mensuram habeat, neque speciem. Tu uerò quod dicitur, neque speciem, de ipso patre intellige, super speciem atque formas exi stere. De intellectu uero eius filio intellige, non habere speciem ab essentia sua distinctam, sed ipsum esse speciem ipsam, formarumque omnium plenitudinem: de qua omnes accipimus, quatenus proficimus ad uirtutem inde nobis illuc conuersis infusam: per quam dedit nobis potestatem filios Dei fieri. Adeò uerò sic animus Deo fit similis, ut si quis animum, sic affectum penitus introspexerit, opinaturus sit, Deum protinus se uidere. Tu uero in hoc capitulo, quod legis meliori nostro. id est, rationi potes etiam legere, meliori quodam, id est, uel meliorem opinionem introducendo, uel uirtu te superioris ita proficiendo . Item ubi ait: Totum Dei hoc sit, id est, talis animi constiturio, uel sit to ta diuinitas atque è conuerso, uel ad Deum tota pertineat. Eadem sępe apud Plotinum oratio (quod Porphyrius confiteturiplures aequè sensus admittit. Intelligere analogiam quandam de intellectu diuino dicitur, atque de animo. Item agitur","prev":{"citation":"Opera omnia 1556.1-4","label":"1556.1 to 1556.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1556.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1556.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1556","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1556","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1556"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}