{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1557.10-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1557.10-11","ref":"1557.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1557.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1557.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1557.10.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Esse ibi quoquomodo distinctas, ostendit formalis naturalium for marum inter se differentia: quae neque ex materia est informi: neque casu, cum semper ordinatissima sit: neque ex una quadam inter has specie formę, quoniam ad unum omnibus communissimum or dinatur. Cum ergo formalis cunctarum distinctio formarum ex una forma omnium effectrice proce dat, necesse est ibi rationem distinctionis inesse, per quam ibi sint formę quadam inter se ratione di stinctae. Est ergo intellectus ille, & uniformis simul, & omniformis. Sed ibi cum maxima quoque MMm sit unio, nimirum formarum una omnium est essentia, rationesque diuersae. Sed in quolibet intellectu post illum formae sunt contactus quidam essentiales idearum sempiterni ac penitus intimi Ex quo quidem contactu deinceps in anima, id est, facultate rationali, formulae idearum, quasi ex coitur illo conceptae insitae quidem semper sed ex habitu in actum atque uicissim tempore transeuntes: suntque uniuersales formulae: & de unoquoque quid sit, & propter quid designantes. Ex his praeterea formulae in imaginationem aliae profluunt, propius iam ad singula declinantes: quae de unaquaque re potius, quale quàm quid ostendunt, ac si quale quid, non tamen propter quid sit, aperiunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1557.6-9","label":"1557.6 to 1557.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1557.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1557.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1558","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1558","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1558"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}