{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1558","citation":"Ficino, Opera omnia 1558","ref":"1558","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1558","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1558","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1558.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Tu uerò ubi Plotinus negat alibi figuras rerum ab anima suscipi, ne sibi hoc in libro repugnet, intel lige, non imprimi figuras in animad rebus inferioribus, & accedere nuper, iterumque recedere, peni tusque deleri. Hae namque formae, quas ex fonte haurit intimo, sunt quasi ipsa natura animae, siue uis animae naturalis, neque aduentitium aliquid & appositum. Procedit enim & anima ab auctore na turae suae, & uis eius alia prodit ab alia naturali semper suo munere praedita. Memento, Plotinum hic agere propriè de intellectuali animae bono, finemque uirtutum putare, ut anima nniuersus inde mundus intellectualis euadat, cuius mundi finis est ipsum simpliciter bonum. Sicut enim super animam quasi corpoream est ipsa simpliciter ansma, ita & super intelligentiam animalem est ipse simpl. citer intellectus: ac super intellectuale bonum, ipsum bonum simpliciter extat. In uerbis autem exponendis, ubi dicit, figuras, uel formas impressas accommodari oportere exemplaribus suis, in actum iam eductas & illuminanti subdere, intellige formulas imaginationis formis rationis, rationique subdendas. Item formulas rationis. intellectui proprio formisque ipsius, siue formationibus po tius adhibendas. Hic enim semper est diuina mente formatus. Vbi ait, intellectum non esse animae alienum, intellige, quia proprium habet sibi insitum. & eius proprius intellectus est semper di uino coniunctus, & proprio quodam sibi modo coniunctus. Esse uerò formas animo naturaliter insitas, & intellectum nostrum semper confirmari diuino, satis in Theologia probauimus. In imaginatione animae rationalis propria saepe incitantur imagines secundum primos motus imaginationis,","prev":{"citation":"Opera omnia 1557.10-11","label":"1557.10 to 1557.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1557.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1557.10"},"next":{"citation":"Opera omnia 1558-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1558-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1558-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}