{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1559.6-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1559.6-9","ref":"1559.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1559.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1559.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1559.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Animas enim siue ad ipsam mundi animam redigatur, siue altius ad mentem mundi reginam, siue excelsius ad ipsum bonum intelligentiae patrem ipsum profectò patrem agnoscit, ut principium omnium, & medium, atque finem, quod in quarto legum planius aperitur. Mentem quoque diuinam ut essentiam, ut uitam, ut intellectum: Animam denique tanquam uitam, tanquam motum, ut rationem, eamque describit uitam, mobilem rationem. Singula rursus quae reperit in sequentibus, singulis, quae superioribus insunt, proportione quadam. qua potest, accommodat. Rationem igitur in anima ad intellectum refert, in mente regnantem, atque ad finem circa bonum consideratum. Motum similiter animae ad uitam mentis, mediumque apud ipsum bonum: uitam denique animae ad mentis essentiam, & ad ipsum uniuersi principium. Sed missas iam trinitates, alias in praesentia faciamus. In hoc enim, libro de trinitate potissimum agitur conuertente, atque plurimum quo pacto ad diuinam mentem animus reuocetur: quatenus ut intellectus, & intelligibile aliquid cogitatur. Inde namque ad bonum ipsum subitò per uenitur. In hoc autem intellectu compraehenduntur ideae: quas etiam numeros quosdam alibi Plo tinus appellat. Ad has itaque animus aduocatus in unaquaque considerat trinitatem. Nam ut ueritatem, ut concordiam, siue commensurationem, ut pulchritudinem contemplatur, quod in Philebo Plato disserit, ad ueritatem Mercurius, ad concordiam Apollo, ad pulchritudinem Venus adducit. In ueritate animus cegnoscit naturae perpetuam firmitatem, item puritatem aliena minimè capi entem, rursus integritatem nunquam propria dimittentem. Concordiam quoque numero similiter ternario contemplatur, quatenus idea quaelibet, conuenit ipsa secum: consentit superioribus: necnon inferioribus congruit. Pulchritudinem quoque ternario, nam idea uera concors, pulchra no bis occurrens tanquam Venus tribus stipata Gratijs, aggreditur animam admiranda, ut amanda congreditur, ingreditur ut iucunda. Atque ita trinitatis idealis in nonarium rite producitur. Similiter conuersoria ad ideam trinitatis in nouenarium deriuatur, quoniam Mercurius non solum propria ratione conuertit: sed & in hoc officio conuenit partim cum Venere, partim etiam cum Apol line.","prev":{"citation":"Opera omnia 1559.1-5","label":"1559.1 to 1559.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1559.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1559.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1559.10","label":"IN LIBRVM DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1559.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1559.10"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}