{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 156-2","citation":"Ficino, Opera omnia 156-2","ref":"156-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/156-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/156-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/156-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Cap. XVIII. imaginum. Liquis autem quęret, quas potissimum coelifiguras imaginibus imprimere so leant. Sunt enim ibi formae oculis ualde conspicuae, & à multis, quales sunt quasi depictae, ut Aries, Taurus, similesque figurae zodiaci, & quae sunt extra zo Adiacum manifestae. Sunt ibi praeterea formae quamplurimae, non tam uisibiles, quàm imaginabiles per signorum facies ab Indis & Aegyptijs Chaldaeisque perspectae, uel saltem excogitatae, uelut in prima facie Virginis uirgo pulchra sedens, geminas manu ipicas habens, puerumque nutriens. Et reliquae, quales describit Albumasar, caeterique nonnulli. Sunt denique characteres quidam signorum & Planetarum ab Aegyptijs designati. Volunt igitur imaginibus omnia haec insculpi. Vt si quis exspectet proprium à Mercurio beneficium, collocare eum in Virgine debeat, uel saltem ibi Lunam cum aspectu Mercurij, & imaginem tunc ex stanno conficere el argento, in qua totum sit Virginis signum, & character eius characterque Mercurij. Ac si prima uirginis facie sis usurus, addas etiam figuram, quam in prima facie diximus obseruatam. Similiterque de caeteris. Po stremi quidem imaginum authores, uniuersam earum formam ad coeli similitudinem accipere rotundam. Antiquiores autem, quemadmodum in quodam Arabum collegio legimus figuiam crucis cunctis anteponebant, quia corpora per uirtutem agunt ad superficiem iam diffusam. Prima uerò superficies cruce describitur. Sic enim in primis habet longitudinem atque latitudinem. Primaque haec figura est, & omnium recta quàm maximè, & quatuor rectos angulos continet. Effectus uerò coelestium maximè per rectitudinem radiorum angulorumque resultant. Tunc enim stellae magnopere sunt potentes, quando quatuor coeli tenent angulos imò cardines, orientis uidelicet occidentisque, & medij utrinque. Sic uerò dispositae, radios ita conijciunt in se inuicem, ut crucem inde constituant. Crucem ergo ueteres figuram esse dicebant, tùm stellarum fortitudine factam, tùm earundem fortitudinis susceptaculum, ideoque habere summam in imaginibus potestatem, ac uires & spiritus suscipere Planetarum. Haec autem opinio ab Aegyptijs uel indu cta est, uel maximè confirmata. Inter quorum characteres crux una erat insignis, uitam eorum more futuram significans, eamque figuram pectori Serapidis insculpebant. Ego uerò quod de crucis excellentia fuit apud Aegyptios ante Christum, non tàm muneris stellarum restimonium fuisse arbitror, quam uirtutis praesagium, quam à Christo esset acceptura, Astrologos autem qui statim post Christum fuerunt, uidentes à Christianis miranda per crucem fieri, nescientes autem uel nolentes in lesum tanta referre, in coelestia retulisse, quanquam considerare debebant per crucem ipsam, absque nomine lesu miracula minimè perpetrari. Conuenire quidem imaginibus eam, quia referat fortitudinem Planetarum omniumque stellarum, forsitan est probabile, non tamenn ob hoc duntaxat ingentem habere potentiam, posse uerò nonnihil unà cum caeteris, quae necessaria sunt, coniunctam, ad prosperam forsan corporis ualetudinem. Sed ad narrandas aliorum opiniones, ut coepimus, reuertamur. Saturni ueteres imaginem ad uitae longitudinem faciebant in lapide Feyrizech, id est, Saphyro, hora Saturni, ipso ascendente atque feliciter constituro. Forma erat.","prev":{"citation":"Opera omnia 156","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/156"},"next":{"citation":"Opera omnia 157.1-2-4","label":"157.1 to 157.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/157.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/157.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}