{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1561.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1561.1-4","ref":"1561.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1561.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1561.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1561.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"De tribus contemplationibus in mundo intelligibili, & tribus deinde ingenijs. Raeterea in mundo diuino tria potissimum cogitantur, species, & numerus, atque modus. Nam & mens ipsa diuina prima species est, & quaelibet idea species siue forma. Certus illic est numerus tum formarum, tum in unaquaque forma eorum, quae sunt propria formę. Certus est & modus, siue mensura uirtutis, & proportio quaedam, tum formarum in se, uel ad formas, tùm ad numeros numerorum. Et si tria haec ratione quadam inter se distinguuntur, in ipsa tamen specie siue forma, & numerus continetur, & modus, sed ratione formali. Item in numero tum forma est, tum modus, con ditione quadam praecipuè numerosa. In modo rursus, atque mensura similiter tàm forma est, quàm numerus, proportione, ut ita dixerim, mensurali. Quamobrem animi diuinorum contemplatores, quamuis singuli cuncta conspiciant, atque ament, alij tamen tàm cognitione, quàm affectu, ad spe ciem ipsam, mox duo reliqua referunt: alij uerò ad numerum simili rationem: alij tandem ad ipsum modum atque mensuram. Ex primis quidem ingenium prouenit philosophicum, ex secundis uerò musicum, ex tertijs neque inferioribus amatorium. Tametsi tria haec ingenia, sic fermè inter se coniugata sunt, quemadmodum species, numerusque, & modus inuicem connectuntur. Philosophus igitur in excogitandis numeris, atque mensuris speciem ipsam, atque naturam potius admiratur. Mulicus autem in naturis, & modis, atque mensuris ad canoros numeros uehementer afficitur. Amator deni que modum ardenter in omnibus mensuramque sectatur. Omnes summatim tres, Plotinus ait, ad sublimem pulchritudinem eleuari, id est, ad diuinam mentem, quae prima pulchritudo est, ipsius bo ni splendor aeternus, in qua tum species, tum numerus, tum modus, quali Gratię tres se inuicem com plectentes, ad integram pulchritudinem, plenamque gratiam aequè conducunt. Item alium inquit aliter atque aliter, excitari. Rursus postquam ad diuinam mentem, qui & mundus intelligibilis est, surrexerint, ibi per omnia idearum genera suo quodam ordine progredi: tandem ex eo mundo egredi ad ipsum bonum, quod mundi illius principium sit & finis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1560.9-10","label":"1560.9 to 1560.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1560.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1560.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1561.5-6","label":"1561.5 to 1561.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1561.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1561.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}