{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1564.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1564.4-7","ref":"1564.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Videtur enim & essen tia esse quaedam uita nascens & cognitio, praesertim intellectualis esse uita prorsus adulta. Videmus praeterea horum trium uestigia quaedam per omnia quae sunt extendi. Vbique enim sub ratione for mae essentiae uestigium reperitur, siquidem unumquodque per formam esse uidetur. Item sub eadem ratione uitae uestigium: siquidem per formam inclinatio fit & motus atque generatio. Rursus eadem retione uestigium apparet intelligentiae: quippe cum per formam ubique fit ordo proprium intel ligentiae signum. Cum ergo per unum aliquid, id est, per formam, tria haec per omnia porrigantur, necesse est unam esse primam omnium formam, quae quidem ipsamet fit essentia prima, & uita similiter, & intelligentia prima. Nam idcireo per unum formae munus tria haec per omnia protenduntur, quia una super omnia extat forma tria hęc in seipsa complectens. Iam uerò quod prima forma sit essentia prima, ex eo patet, quod per formam essentia passim, & esse producitur, atque ubi plus forinae, ibi majus est munus essendi. Item quod eadem prima sit & perfectissima uita, necnon perfectissimus intellectus, inde conijcimus, quod & uita essentiae, & intellectus uitę perfectio est. Igitur cum summa perfectione essentiae summa concurrit uitae, intellectusque perfectio. Praeset tim cum essentia perfectissima proprium actum habeat perfectissimum: uita uerò sit actus essentiae.ltem absolutissima uita perfectissimè moueatur. Id uerò nihil aliud sit, quàm per intelligen tiam in se reuolui. Proinde quemadmodum in mundo sensibili, qui mundi intelligibilis est ima go, essentia, quasi materia per uitam formatur, & uita similiter per intellectum, siue qualemcunque cognitionem, quae intelligentiam repraesentat, sic in mundo intelligibili intellectus quidem est actus quidam uitae, uita uero est actus essentiae. Quoniam uerò tria haec apud nos formali quodam ordine inter se distinguuntur, idcirco ratione quadam distinguuntur, & ibi, ubi prima forma totius for malis ordinis principium est & exemplar, & finis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1564.1-3","label":"1564.1 to 1564.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1564.8-10","label":"1564.8 to 1564.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}