{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1565.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1565.1-5","ref":"1565.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1565.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1565.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1565.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Sic enim oporteret & horum uestigla similiter se habere, scilicet quòd solum est, excellentius esse uiuente, rursus quod est, uiuitque duntaxat esse in telligente praestantius. Nos ergo dicemus nobiliores huius substantiae dotes paucioribus conuenis re: minus uerò nobiles competere pluribus. Multa enim perfectaque in rebus exigitur praeparatio ad donum praestantius capiendum. Ipse intellectus est summum uitae. Itam communi notione describimus primum quendam essentiae, esseque ipsius exitum in actum eius, atque ipsum primum eius actum, & quasi motum intimum & perennem omnium prin cipium motionum, quo efficitur, ut actus, motusque ubique sit uitae uestigium: ac perfectior motus, & actus sit expressus uitae perfectioris indicium. Cum uerò summus uitae gradus ille sit, in quem ueluti finem motus omnis uniuersi contendit, intellectum ipsum esse summam uitam ex eo conijcimus, quòd uniuersus mundi motus in formam intellectualem denique desinit: exordiens quidem generationem à formis elementorum, deinde admixtorum formas, subinde plantarum, de hinc ani malium, denique proueniens ad ipsam hominis formam intelligentiae iam participem. Similiter in ipsa generatione hominis in matrice à forma mixti ad quandam plantę formam, ab hac ad sensua lem, ab hac ad intellectualem fit processus. Mitto, quòd uniuersus mundi motus, totaque generatio ad communem totius ordinem, & pulchritudinem proficiscitur: & quae quidem certa in rebus est intelle ctus imago. Idem quoque artes imitari conantur, inchoantes quidem opus ab instrumentis, atque materia desinentes denique in artificiosam formam intellectualis artis imaginem. Cùm itaque finis ultimus in ordine motionum, quasi uitarum appareat intellectus, quis non uideat summam uitam intelligentiam esse summam? ipsamque mentem esse efficientem & exemplarem causam uniuersi? Quippe cum mentis ipsius uirtute omnia, uelut ad finem, ad ipsam mentis similitudinem pro uiribus redigantur. Haec igitur ipsa uira est. Nulla uerò praeter hanc, est uita simpliciter, sed quaedam potius participatio uitae: cuius imago quaedam est uira rationalis: uitae uerò rationalis imago est uita, quę dicitur sen sualis: huius autem uegetalis uita similitudo uidetur: uegetalis denique uitae uestigium est forma quę libet in materia, dum inclinatur, & inclinat ad motum, dum generat, quasi more uiuentis, dum rarefacit atque condensat: in quibus augmenti apparet & decrementi conditio.","prev":{"citation":"Opera omnia 1564.8-10","label":"1564.8 to 1564.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1565.6-9","label":"1565.6 to 1565.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1565.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1565.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}