{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1567.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1567.4-7","ref":"1567.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1567.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1567.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1567.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Idem in octauo capite pergit. Est in mente sapientia aeterna, ad quam cum attingit ratio, animus est beatus. Cap. IX. YN nono capite iterum dubitatur: Vtrum qui beatus iam definitus est, perseueret beatus, si quo grauissimo morbo aut maleficio phrenesim patiatur? Respondetur, perseuerare beatum, quasi dormiat quidem, & somniet imaginatione, uigilet tamen, & perfectè agat tum mente, sicut & de omni anima dictum est. tum ui rationis superiore, quae & contemplatiua ratio dicitur, & quodam. modo intelligentia quaedam, quae in beato iam mente formata est, & ut mens operatur. Idque uidelicet secundum uniuersales, tum rerum species, rum rationis actus, non enim adeò perfectè formara est, secundum singula, magis enim à mente distant. Quinetiam & reliqua rationis uirtus quae in agendo magis posita est, & si in phrenesi distrahatur, aut uacet, tamen paratissima est, post phrenesis impetum ad superiorem rationis uim, mentemque reflecti. Post haec cognitionem aeternam à temporali distinguit. quod nobis sic uidetur altius repetendum. Cùm in prima essentia uiuere quidem sit intrinsecus agere, intelligere uerò agere in seipsam, suique notitia in se reflecti, qui sanè actus nullo modo uergit ad corpus, meritò eousque naturam intellectualem extendi putamus, quousque cognitio sui & quaedam à materia segregatio. In natura ergo rationali quamuis aliquando imago quaedam mentis soleat aqpellari, tamen quodammodo natura intellectualis apparet. Ratio enim & seipsam animaduertit, & saepe formas à conditionibus materiae separat. Tres itaque intellectualis naturae sunt gradus: Intellectus scilicet, ipse communis. Intellectus animae proprius, atque ratio. Tres quoque sunt naturae intellectualis imagines, prima sensus, secunda uis uegetalis, tertia forma corporis. Sed de imaginibus alibi. Iam uerò in intellectu primo intelligere est ipsum esse. In secundo intelligere est quasi esse, (& ut ita loquar) existere. Est enim agere, agere inquam actu quodam essentiali, & intimo atque perpetuo, fermè sicut in luce lucere, siue micare. In tertio denique intelligere est argumentari, id autem est mobiliter operari, fermè sicut in lumine refulgere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1567.1-3","label":"1567.1 to 1567.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1567.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1567.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1567.8-10","label":"1567.8 to 1567.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1567.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1567.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}