{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1569.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1569.1-4","ref":"1569.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1569.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1569.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1569.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Hic nota, perrinere ad intellectum nostrum cognoscere semper actu ad rationem uerò nostram quodammodo recolere cognita, dum circa formas excogitandas ex habitu transit in actum, atque uicissim ad imaginationem denique attinere quodammodo discere noua. Haec enim si à ratione diuertens ad ani mal se conuertit: quid uideat, quidue audiat animal, statim animaduertit: quid uerò ratio interim, ul intellectus agat, non agnoscit. Atque uicissim si quando uacans ab animali ad rationem tota conuer titur, tunc per hanc ipsam imaginationem animus rationem aliquid agere iam persentit. Quòd si ratio conuertatur in mentem, quod accidit in beato, tunc sanè & rationem circa mentem nostram, & nostram mentem circa diuinam uigilare animus statim animaduertit. Quoniam in nostra imaginatione ab animali uacante, nihilque illinc corporeum machinante imagines quaedam uelut in speculo ab ipso mentis, rationisque actu prorsus apparent per quas admonetur animus in ratione scilicet, uel speculatrice, uel actiua, tum intellectum, tum rationem speculatricem agere. Tu uerò memento: in ipso intellectu sicut idem est uiuere, atque cognoscere, sic idem esse cognoscere penitus & agnoscere, id est, quod ipse cognoscat animaduertere. Sed in ratione, quoniam non idem est omninò uidere, atque cognoscere: siquidem illud aeternum est, hoc uerò perpetuo, permutabile, meritò neque idem est cognoscere, quodue cognoscat, uel agat agnoscere, ex quo sequitur, ut agnitio hic cognitionem sequa tur, tanquam posterius aliquid, & sorte quadam consequens atque comitans, faciatque saepe, ut distractione quadam animi prior actio sit aliquanto remissior. Non igitur ab re Plotinus ait, agnitionem, animaduersionemque eiusmodi per consequentem posterioremque facultatem formamque peragi. Facultatem uerò posterius comitantem, imaginationem ipsam esse non dubitamus. Formam similiter quae priorem commitetur formam im iginem appellamus. Sunt ergo naturales formae in mente, uel ratione: quamuis ibi quidem aeternae, hic uerò perpetuae.","prev":{"citation":"Opera omnia 1568","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1568","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1568"},"next":{"citation":"Opera omnia 1569.5-8","label":"1569.5 to 1569.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1569.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1569.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}