{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 157.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 157.5-7","ref":"157.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/157.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/157.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/157.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Infelix adolescentia nostra sub indo ctis praeceptoribus his nutrita, cogit nos per omnem aetatem stultè sentire de anima, dum eam opinamur esse corpoream, ab his doctis magistris qui sola sentiunt corporalia. Ma ximè uerò hic error inde uidetur exortus, imò uerò potius confirmatus, quod si quando tribus his praeceptoribus tanquam Sophistis omninò dimissis, ad mentem illam sapientiae magistram confugimus, & ab ea quid sit anima, sciscitamur, illa talem esse respondet, qualem & ipsa uidet. Illa uero heu qualem uidet, quàm foedam? quàm miserabilem? Profectò non talem qualis olim coelo descenderat. Sed potentiam illam animae naturalem corporis, fabricatricem cernit quatuor humorum (in quib. ipsa mergitur) tabe pollutam, & membrorum pinguedine suffocatam. Sensus quoque externos inspicit undique declinantes ad corpora, agentes per corpus, à corporibus quodammodo patientes. Sensum etiam interiorem, quem nominant phantasiam, uarijs diuersorum corporum figuris & qualitatibus, qualisper sensus haustis cernit opertum. Dum igitur animam corporali ueste aspicit inuolutam, & appetitum procliuem esse ad corpora animaduertit, certen respondet eam esse corpoream, non aliter, ac si puer aliquis statim natus luto oblitus ita fuisset, ut undique per omnem pueritiam lutea testa esset obductus, ac postea rogaretur, quale tuum est o puer corpusculum? nónne esse luteum responderet? Ablue puercorpus, absterge carnes à glebis, carneum te uidebis, non luteum. Dimittite sensus o miseri impios nimium praeceptores.","prev":{"citation":"Opera omnia 157.1-4","label":"157.1 to 157.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/157.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/157.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 158.1-4","label":"158.1 to 158.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/158.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/158.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}