{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1570.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1570.1-4","ref":"1570.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1570.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1570.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1570.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"IN LIBRVM VTRVM FELICITAS AVGEATVR tempore. Comment. Quid aeternitas: quid beatitudo: quomodo mentes omnes aeternitate fruuntur in aeternum: rationales uerò naturae aliquando: & hae quàm diu fruuntur, stabiliter agunt. Cap. Vper ipsum ens Platonici ipsum collocant essendi principium, nominantque ipsum unum, atque bonum. In ente autem primam essentiam, primam uitam, mentemque primam cogitant. Vitam uerò illam tum ęternam, tum beatam, sed diuersa ratione possumus nomina re. Est enim uita primus, intimus, perpetuus. actus essentiae. Quatenus ergo actus eiusmodi essentiae suae simul totus affigitur, & essentiae ipsi simul uni semper innititur, aeter na uita, imò aeternitas ipsa uocatur, quatenus autem actus idem nusquam à suo fonte digrediens ad interiora reflectitur, ipsa mens appellatur: quae sic protinus coniuncta bono, uita beata imò beatitudo meritò nuncupatur. Hac mente, hac aeternitate, hac beatitudine, mentes omnes quia fruuntur proximè, ideo in aeternum. Naturae uerò rationales quoniam sequenti potiuntur gradu, ideo aeternitate, beatitudineque huiusmodi potiuntur quidem, sedcut Platonicè, uel potius Plotinicè loquari non aeternè fruuntur: Alias itaque beatae sunt, aliàs iterum non beatae: Veruntamen dum beatae sunt, non mobiliter amplius, sed stabiliter agunt. Cum enim prima aeternitas, beatitudoque re ipsa sint unum, ratio nales naturae quatenus beatitudinem, eatenus aeternitatem similiter consequuntur. Cum uerò aeternita. tis maximè proprium sit ipse status, nimirum quandiu tanquam felices potiuntur aeternitate, immobiliter agunt, cunctasque simul actionis dotes unico, uelut intuitu complectuntur: ut autem propria quandoque sententia loquar, non potest animus aeternitate frui, nisi fruatur aeterne. Itaque cum primum attingit aeter nitatis statum, illic positus extra tempus, & motum adeò stabiliter agit, ut nulla ex parte inde amplius dimoueri queat. Hac sententia nostra semel posita, interpretationem Plotinicam prosequamur. Rationalis natura seculis admodum longioribus felix uiuit in sphaeris sublimibus, quàm infelix circa terram. Cap. II. Roinde animas hominum in terra, uel aëre crassiore uiuentes plurimum non esse felices, sed miseras arbitrantur. in loco scilicet peccati, poenę purgatorij constitutas. Tunc uerò omnes fore beatas, cum hinc ad puras iam sphaeras ascenderint cum corpore puro, uel ad sublimiorem aërem uel aetherem, atque coelum. Tunc n.ob prosperitatem corporis atque loci, facilemque corporis prouidentiam à diuina contemplatione minimè distrahi.","prev":{"citation":"Opera omnia 1569.9-10","label":"1569.9 to 1569.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1569.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1569.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1570.5-9","label":"1570.5 to 1570.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1570.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1570.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}