{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1572-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1572-2","ref":"1572-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1572-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1572-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1572-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"detrimentum majus accideret, solum in iudicio mali praesens ipsum perpenderetur: sin autem sic in angustia perseueret subiectum, ut in eo malum augeatur, tunc miseria grauior iudicatur, non tàm quia longius sit tempus, quàm quia ingentior mali gradus accesserit. Felicitas autem summa certum quendam possidet terminum, id est. gradum in bono summum. Item terminum semper habet eundem scilicet, ipsum summum, neque maiorem uidelicet, neque minorem, quamprimum scilicet & quandiu est felicitas: alioquin non est summa felicitas. Denique mali habitus est in tempore temporarioque subiecto, cui diuersitas accedit: felicitas autem in aeuo subiectoque aeterno, cui quidem ipsa (ut it: dixerimi identitas, statusque propriè conuenit. Conuenit etiam parti rationali iam factae felici status illic aeternus: alioquin nec facta felix fuerit, nec secura uiuet, si illinc se putauerit discessuram. atumuuti uralurol. Quaestio Septima. Vm in tempore connumeremus praeteritum & futurum unà cum praesenti: atque ita plus temporis spacium appellemus: cur non ita felicitate facimus? Concludit, licere nobis in longirudine temporis non ens cum ente connumerare, siquidem ratio ipsa temporis in numero quodam fluxuque uersatur. Numerantur autem etiam, quae non amplius sunt, sed quae iamdiu praeterierunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1572","label":"Cap. 11I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1572","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1572"},"next":{"citation":"Opera omnia 1573.1-4","label":"1573.1 to 1573.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1573.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1573.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}