{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1572.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1572.5-6","ref":"1572.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1572.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1572.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1572.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Solum igitur appetit praesens, atque mauulthoc ipsum praesens figi penitus, i demque manere, quàm aliud huic succedere. Quaestio Tertia, VTrum qui diutius contemplatus est, sit felicior? Concludit, si semper eadem aequè perspicaciter uidit, nihil diuturnitate ad felicitatem profecisse, si denique plura meliusque nouit, non ante, sed tunc demum fuisse felicem. Quaestio Quarta. ETrum diuturnior delectatio beatitudinem augeat. Concludit, si uoluptas hic significat motum quendam, siue actum ab ipso intelligentiae actu distinctum, non esse cum felicitate connumerandam: sin autem significat ipsummet intelligentiae actum ab omni impedimento liherumque, sicque expeditum iam absolutum nobisque gratum: tunc solum animum esse felicem, quando intelligentia talis est, nihilque per tempus ei majus afferri: praesertim cum iam sit in ęrernitate potius quam in tempore: Voluptatis quoque motum, solum propter id quod in eo praesens est, optari. Quaestio Quinta 7 Trum qui per totam uitam est felix, sit illo felicior, qui solum in parte uitae sit felix. Concludit, si secundum eandem uirae partem inter se comparentur, pariter esse felices: si secundum alias, alterum esse beatum, alterum non beatum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1572.1-4","label":"1572.1 to 1572.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1572.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1572.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1572","label":"Cap. 11I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1572","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1572"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}